Latin
850.1 to 850.4
Ficino, Opera omnia 850.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Qua etiam in re otaculum ipsum Apollinis mentitum esse conuincitur. Imò uerò mentita ess iniquitas sibi, non tamen mentita est diuina ueritas, quae Prophetas plurimos &Sybillas expertes Astronomiae ab ipso rerum initio, ut Christianam legem praeuiderent diui nitus &praedicerent, inspirauit. Deinde post Christum Christianae ueritatis innumeros testes adhibuit martyres, uidelicet inter quos, quàm plurimi cum in omnibus liberalib. disciplinis, tum in Astronomia praecipuè docti, pro Christi gloria mala omnia, &denique mortem libentissimè pertulerunt. Sed iam ad Astrologos redeamus. Profectò mul to difficilius de rebus, quae ad consilium, mentem, Deum, spectant iudicare posse uidentur, quàm de ijs, quae ad corporis affectus, actiones, passiones, operaque corporea pertinent, at uerò de rebus huiusmodi difficilè admodum falsoque saepissime iudicant, quod quidem non ipsa solum experientia patet, uerùm etiam ijs rationibus, quas hic breuiter perstringam, (alibi enim de his diffusius disputamus) confirmari uidetur. Plotinus &e Platonis sententia, &Auicennae subtilissime disputant, sub diuina potestate prouidentiao, &cuncta singula contineri, eò uidelicet ordine, ut causae incorporeae scilicet Deus &angeli corporumque coelestium animae, rerum naturalium artifices sint. Causae uerò corporeae sint superiorum artificum instrumenta. Deinde ostendunt quaecunque terrena in terris accidunt ex communi quodam concursu superiorum inferiorumque simul causarum omnium prouenire. Cum autem cuncta haec nullus unquam comprehendere ualeat, nimirum neminem certam ulla de re huiusmodi ferre posse sententiam. Astrologi uerò tùm diuinis, tùm inferioribus causis dispositionibusque obmissis, coelestia utcunque possunt, sola suspiciunt, neque illa quidem omnia, sed paucissima, paucissimorumque illorum uim experientia quadam, remota, rara fallaci, potius quàm rationibus ullis attingunt Praeterea certum natiuitatis nostrę momentum difficile admodum deprehendere possunt, conceptionis autem etiam difficilius, denique infusionis animae, difficillimè, imo uerò nullo modo uaticinantur. Neque parentum auorumque nascentis pueri complexiones intelligunt, neque nutritionis, educationis, habitationis, consuetudinis, disciplinae, consilij, rationem ullam uel habere student, uel etiam si diligentissimè studuerint, prorsus assequi possunt.