Latin
861
Ficino, Opera omnia 861
Unproofread scanNot analysed yet
Quantum uerò uanissi mos illos, quos uulgò Alchimistas appellant, totiens &fallit opinio, &fortuna frustratur, quotiens inferiora metalla conflare in aurum moliuntur, tantum his qui concupiscentiam, iracundiam, actionem contemplationi pro uiribus subigunt, res ipsa quotidie succedit ad uotum, adeò ut pro caeteris metallis aurum, id est, pro uilissimis pretiosissima &pro caducis aeterna reportent. Perge igitur lacobe felix, (ut coepisti) aureae antiquitatis contemplationisque Platonicae cultos, faue, (uti facis) antiquis, faue aureis atque ita pro Antiquario nobis aureus eris. Vale feliciter Academiae chariorauro. Omnium rerum uicißitudo est. Marsilius Ficinus Matthaeo Forliuensi Pontificis commissario, S. D. VRadunt Poëtae louem Saturno patri quondam imperium abstulisse, ego uerò