Latin
861
Ficino, Opera omnia 861-2
Unproofread scanNot analysed yet
arbitror Martem his temporibus quasi Saturni uindicem sibi louis regnum usurpauisse, etenim, (ut aiunt Astronomi) religiosi uiri ab loue significantur atque reguntur. Nam quotidie religiosorum bona ad Martios homines transfe runtur. Se utinam uicissim imperium coeleste succedat, ut quemadmodum Martiiam pridem cessit luppiter, ita &Mars quandoque loui cedere compellatur Sanè tunc demum cum solus regnabit luppiter, speramus pios homines, (ut dixerim) regnaturos. Idque sorsè ante biennium, (nisi nos astronomica fallit ratio) coniunctio Planetarum magna uel perficiet, uel (ut rectius loquar) significabit interea uos commissarij saltem quibus pij gregis cura committitur, commendatum habeto te gregem uobis à Deo non mediocriter commendatum. Id optamus quidem ab alijs, sed abs te insigni pietate uiro iam speramus. Vale, die XV. Iunij. m. ecce. Lxxxiiii. Qui humanum amorem in diuinum transfert, ex homine transfertur in Deum. Marsilius Ficinus Domino Matthaeo Forliuensi clarissimo Pontificis commissario, S. P. D. Latonis nostri sententia est, ea potissimum ingenia, quę ad amorem propensioPa sunt, alas quibus reuolatur in coelum posse recuperarem, quod si licerent in epistola rationes more disputantium accuratius assignare, equidem Platonicae huius sententiae quatuor in pręsentia rationes afferrem. At uerò si uel peierare licet amanti, disserere quoque liceat de amore loquenti. Ergo prima huius rei causa est humana, secunda naturalis, tertia coelestis, quarta diuina. Humana, inquam, propterea quod amor ipse uerum amicitiae est fundamentum. Amicitię uerò tanta uis est ut hac sola, uel sine legibus ullis, humanum genus tranquille possit beateque uiuere, hac uerò sublata ne que leges, neque caetera hominum studia beatum efficere possint. Mitto quam acutos ad inuentionem, quàm uehementes ad eloquendum, quàm tractabiles iucundos, urbanos, fidos, ad rationem, consuetudinem, amor efficiat. Naturalis autem ratio est eiusmodi. Profectò similitudo quaedam ubique est causa amoris. Quod quidem in stellis &elementis plantisque &animalibus planè perspicitur. Quisquis igitur ad amandos homines propen sissimus est, is nimirum ipsi humani generis ideę, an quàm diuinus artifex homines pro creauit, simillimus omnium iudicatur. Contra uerò quieunque ab amore alienissimi sunt, hi &ideae diuinae dissimillimi, &ab humana specie remotissimi. Tertium ad idem coelestemque causam ab astronomis sic accipimus. Solent ad amorem procliuiores esse quorum in genesi ita Venus Mercuriusque disponuntur, ut ob mutuum aspectum uel congressum aut receptionem, aut terminum, ingenij gubernacula concordi uoluntate suscipiant. Tunc sanè &Mercurius ingenij eloquijque magister ad Venerem transfert utrunque &Venus ipsa gratia decorisque, &fidei mater ingenium eloquiumque lepore condit, elegantia ornat, fide ueridica format. Quamobrem nulli uel acutiores, uel elegantiores reuera sunt, quàm amatores. Neminem uerò latere uolumus, aliud quidem libidinem esse, quae tactum expedit, aliud uerò amorem, qui aspectu audituque &contemplatione contentus est, à Platonicis iudicari. Quarta denique ratio est diuina, quàm Plato diuinus in Phaedro atque Symposio probat, quàm plurimum.