Latin
MARSILII
Ficino, Opera omnia 865
Unproofread scanNot analysed yet
his exigerent. Ego omnis, inquam Scalae nostri Apologus &elegans mihi uidetur &masculus. At illi arriserunt pariter atque deriserunt. Arriserunt quidem eleganti quasi eleganter expresso, sed masculum quasi dictum impropriè derisere. Ego igitur, (iudice te) affirmo me non solum propriè, sed etiam uerissimè apologos Scalae maIulos appellasse. Quis enim iure neget eos esse masculos, qui me ad haec antea sterilem uno afflatu adeò secundum reddiderint, ut eodem fermè partum multos filios apologos parerem? Quod quidem hinc etiam confirmatur, quod postquam illi è nostris laribus discesserunt, nulli deinde apud nos nascuntur apologi. Eos autem, qui tunc nobis nati sunt, quasi ob priorem sterilitatem meam imbecilliores tibi &tanquam compatri nutri endos, &tanquam medico fouendos confirmandosque commendo. Vale &charissime compater, &optime medice atque lege feliciter. Amatoria silentij purgatio quando amicorum literis non respondemus. Marsilius Ficinus Philippo Valori, S. P. D. Ccepimus iam pridem Epistolam tuam mi Valor, non mihi solum sed etiam Pe