Latin
MARSILII
Ficino, Opera omnia 865-2
Unproofread scanNot analysed yet
tro Nero Philippoque Carduccio, ac denique academieis cunctis communem, ut nihil mirum sit nullum adhuc nostrum Epistolae respondisse, dum alijs alios quodie responsuros arbitrarentur. Accedit ad haec, quod dialecticus quidam ex academia, cum audiret reprehendi nos quod Valoris nostri Epistolam ualoris plenam quodam modo paruifacere tam longo silentio uideremur, in hunc fermè modum argu mentari coepit. Facilè ostendi potest, amici non tam nos, quàm Philippum ipsum diuturni huius silentij causam extitisse, quapropter ipsum potius quum nostrum quem, quàm esse reprehendendum. Sanè si Philippus Valor est amicus nostet, certè est ualor noster, rursus si ipse est ualor noster, utique ipse est noster ualor. At si ille est noster Valor, consequens est, ut illo absente ipsi nihil penitus ualeamus. Ergo Valor redeat, subitò uox no stra redibit. Ingenium nobis ille dat, ille rapit. Cum uero haec illa dialecticus conclusisset, alij omnes laetissimo statim applausu consensere, unus duntaxat in argumentando paulò curiosior, non amorem quidem, erga te communem simul &singularem improbare, sed ipsam argumentationis formam reprobare aggrediebatur. Sed caeteri omnes ad eum conuersi imposito silentio concluserunt, conclusiones amatorias quomodocun que &undecunque ducantur non dissoluendas esse, sed totius uiribus confirmandas. Er go bene Vale Valor noster &ad nos uola. Quomodo singuli angelos custodes habeat. Marsilius Ficinus Philippo Callimacho. Latonicorum sententia est, complatonice mi Callimache, quot in coelo dij, id est, Pstellae sunt, totidem circa terras esse daemonum legiones, totidemque in qualibet