Latin
878.5 to 878.7
Ficino, Opera omnia 878.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Existimant enim sanctam animi puritatem esse quasi symbolum characteremque diuinum, quo custodiaris adeò ut nihil patiaris ab illis quibus ipse propinquas dum eos sacrificando concilias. Quando enim contra sis affectus atque illi quibus sacrificia operaris, sisque purior ideoque diuinior, te &corpore, &animo indemnem perseuerare, pura scilicet sanctimonia uelunt arce munitum. Quamobrem fascinatoribus etiam ueneficisque necessaria uisa est eiusmodi cautio per quam sint à discrimine tutiores, neque tamen penitus tuti esse possunt, lasciuiae namque gratia consueuerunt daemones improbos compellare. Quapropter non ueneficorum incantatorumque propria est puritas atque sanctimonia, sed diuinorum certè uiuorum contemplantiumque diuina. Iam uerò castitas abstinentiaque suas passim obseruatores contra malos daemones diuina familiaritatem tuetur. Itaque si fascinatores hac uti prorsus constituissent certè fascinare nunquam prorsus auderent, utpote qui per hanc reuocati essent ab eorum concupiscentia quorum gratia impietate se polluunt. Itaque Serturbationum pleni, atque uix uel paululum cibis abstinentis impuris, ideoque ipsi pror sus impuri supplicia luunt transgressionis contra uniuersum iniquae, partim quidem sub daemonibus quos ipsi prouocant, partim etiam sub diuino iudicio, cuncta mortalium opera consiliaque prorsus inspiciente. Saplem Sapiens abstinebit tum cibo, tum sacrificio animalium, per haec enim mali ad nos daemones aduocantur. luinus uir animum, tùm sapientia diuinarum, tùm abstinentiam ciborum per turbationes hominibus incitantium, tùm ipsa ad Deum similitudine muniet, &quasi Dei templum incontaminatum animum esse putabit.