Latin
879
Ficino, Opera omnia 879
Unproofread scanNot analysed yet
In hoc uidelicet uniuerso Dei patris templo. Denique cum omne sensibile corpus defluxus quosdam materialium dęmonum nobis afferat, certè unà cum impuritate nutrimenti ex car nibus &sanguinibus hausti, adest nobis potestas daemonica huic amica facileque pellecta propter similitudinem proprietatemque ualde familiarem. Quamobrem recte Theolo gi omnes in primis abstinentiae studuerunt. Memento igitur daemones quidem malos animalium uictimis delectari. Deum ante eiusmodi uictimis non egere, qui sanè adorantium mores inspicit, maximum existimans sacrificium rectam de diuinitate sententiam. Nam apud Deum optima est oblatio, pura mens, &perturbationum uacuus animus, hinc Plato bono quidem uiro conuenire ait sacrificia operari diuinisque interesse, malum uerò frustrà inter sacra uersari. Purgatio de silentio ad amicum. Marsilius Ficinus Francisco Bandino, S. P. D. Ices mi Bandine, uideo, imò iamdiu dicis, Marsilium ad amicos raro parumque