Latin
887.1 to 887.4
Ficino, Opera omnia 887.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Accede igitur ad hunc ignem lumen ha bet pariter ad ardorem. Comprime (si potes) manu lumen, non lumen iam, sed tenebras reportabis, comprehende pugnis ardorem, protinus dissolueris. Deus ignis consumens est, non pugnis, id est, imaginatione, non affectu mortalium, hunc potes apprehendere, etiam si moratus fueris, nullo tamen imaginationis pugno diuinae ueritatis percipies lumen. Relaberis enim, protinus in tenebras falsitatis. Opus est igitur dialectica, cunctas imaginationis nebulas dissoluente. Rursum etiam si dialecticus fueris, non potes tamen mortalium oppressus affectibus uitali calore. Dei salubriter ipse perfrui, dissoluit enim quicquid materiae reperit. Quod autem occurrit à materia liberum assistit, sibique conciliat. Depone igitur terrenos affectus, diuino protinus ardore salubriter perfrueris. Quod ab amore Dei exordiri debemus, ut Deum intelligamus. Eus charitas est, qui manet in charitate, in Deo manet, &Deus in eo. Verùm si charitas est amoris appetitus, stimulus, indigentia, Deus autem nullius indi gus, omne bonum, quo pacto ipse Deus est charitas, est in charitate feruor, est lumen, est &gaudium. Est itaque Deus charitas, sed charitatis huius seruor qui dem accensus est in anima, lumen uerò uiget in Deo, gaudium in utroque, sicut Solis radi us idem propè concauum speculum in se quidem lumen est, sed ardor illic in ligno, &ex ardore fit lumen ibidem. Qui igitur manet in charitatis ardore, statim in ipsa Dei luce manet, statim diuinum gaudium manet in eo. Coeleste profectò corpus perspicuis subinde corporibus, tanquam ualde similibus, lumen prius communicat, quàm calorem, terrenis autem admodum dissimilibus calorem impertit ante quàm lucem, haec igitur ardore purgata factaque simillima coelo, lumen protinus inde portat. Animus igitur terreno corpore circunseptus ab amore Dei exordiatur oportet ut amore purgatus, lumen sortiatur inde diuinum &in lumine gaudium. Insinuatio quaedam in amicitiam. Marsilius Ficinus D. Francisco Scali Neapolitani Regis Secretario, S. D.