Latin
887.5 to 887.7
Ficino, Opera omnia 887.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Vm coenarem apud Philippum Valorem meum, accepi literas à Nicolao Va lore meo, quibus significat, quàm ardenter me ames, quantis mea laudibus prosequaris, addit praeterea eum te uirum esse, quem ultro uehementer amare debuerim etiam non amantem. Ego igitur qui Valoris mei testimonium esse ualidissimum certè scio, non solum redamo te iamdiu me amantem, sed opto me amore te insuper praeuenisse, &colo mirum immodum, &gratias ingentes ago, quod me beneuolentia tua, tuisque laudibus dignum existimaueris. Ita enim &cunctorum excellentium uirorum amore laudibusque dignum arbitror me effectum. Quid igitur tibi pro munere tanto rependam? Etsi non quantum debeo, saltem quantum ualeo, ualebo autem fortasse non parum, quatenus multum in Valoria domo ualebo, haec enim nobilitate, authoritate, iustitia, plurimum ab ipso Florentiae urbis exordio floret. Vale Florentiae, diexiIIi. Decembris. M. CCCC. LXXXVII. Exhortatio ad iustam causam defendendam. Marsilius Ficinus D. Ioanni Victori Senensi praeclaro Iurisconsulto, S. D. CEbastianus Saluianus Theologię doctor &doctus Amitinus noster eget patrociInio tuo in causa sua, &hac quidem admodum iusta. Iustitia uerò quantum in coelo patria sua robusta est, tantùm extra patriam in terris euadit infirma, ut continuo indige at sustentaculo. Solus autem iustus qualem esse te ferunt, &facilè credo, potest ac uult, ma trem suam sustinere iustitiam. Spero igitur, quod uehementer exopto, te causam necesexpedias. Vale. sarij nostri iustissimam facilè suscepturum, quàm citò feliciterque Commendatio amici apud regem. Marsilius Ficinus Matthiae Pannoniae Regi semper inuicto, S. D. Pto serenissime rex literas propemodum maiestate tua dignas ad te dare, sed unOget admodum me scribere cursim, tùm sacerdos ipse Vincentius, necessarius meus, commendationem nunc efflagitans, tum nuncius discessurus ad horam.