Latin
PROEOMIVM
Ficino, Opera omnia 893
Unproofread scanNot analysed yet
PROEOMIVM. IBER nostrarum Epistolarum nonus quo sentire circumque moueri possit, caput iamdiu poscit uirtutis animalis arcem &sensus atque motus originem. Dum igitur de capite huic eligendo delibero, angelus ipse notri custos seipsum adhibet libro caput, iubens uidelicet sibi numerum hunc nouenarium consecrari. Siquidem angeli nouem ordines non solum apud Christianos, sed apud Hebraeos esset atque Platonicos acce perunt. Sub tanto igitur capite atque duce quaerimus. Nunquid quotiens liber aut homo, quem custodit angelus, huc atque illuc pererrat, totiens similiter oberret &angelus? Nequaquam, angelus enim quem bonum daemonem geniumque nominant, aut semper esse ubique, quod Plotinus, Porphyrius, lamblichus, opinantur. Aut tam facilè uelociteren ubicunque uult adest, quàm radius ipse Solis, huc momento perueniens hinc illuc &passim eodem momento reflexus. Imò &multò celerius atque facilius, quàm radius quidem est actus corporis luminosi, angelus autem sui iuris existit. Aut sicut sua cuiusque stella non descendens influxu passim diffuso gubernat. Quam igitur ob causam ab angelo librum auspicati sumus, satis iam dixisse uidemur. Sed cur nam Martino Vra nio potissimum dedicamus? Quoniam meus liber iam genialis effectus ipso iure factus est huius, qui cum mihi idem communis est genius. Accipe igitur libenter, ac lege felici ter Vraniae mi coelestis amice, Martinianas pariter atque Marsilianas Epistolas. Vale feliciter alter ego. 111i. Iulij. M. cccc. LXXX. Florentiae. MARSILII FICINI Florentini Epistolarum, LIBER IX. Descriptio uillae salubris. M superioribus diebus ego &Picus noster Miranduinus uir uirtute mirandus, Fesulanos, imò Subfesulanos colles peragraremus, prospiciebamus obiter subiectum culis totum Florentinae urbis agrum habitationem cerè felicem, si modo duo tantum incommoda caute deui entur, &medij fluminis Arni nebulae, &acres montis oppoliti uenti. Fingebamus igitur in colle domum ad montis Fesulani radices, ut inde caliginem, hinc Boream uitaremus Nolentes tamen in concauo sitam, ut auram uberius sub aestu susciperet. Desiderabamus insuper eam inter culta pariter &nemora collocatam, &undique fontibus abundantem, quae ad Meridiem uerveretatque orientem. Quod in aedificijs, uoi de re familiari disputat, omnino praecipit Anstoreles. Inter eundum uerò, (dum talia fingimus) repentè uidemus &talia. Hic Picus exclamans num, inquit, mi Ficine quod modoue hementer imaginabamur, optabamusque, mox &uidere uidemur. Quod quotidie somniantibus accidit. An forte qualem mente machinaba mur formam, talem imaginationis potentia fecimus? An potius uir sapiens quondam aedificauit talem? Qualem recta &Physica aedificandi ratio praecipit.