Latin
894.1 to 894.5
Ficino, Opera omnia 894.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Tum ego hanc Pi ce, inquam, sapiens ille Leonhardus Aretinus dicitur construxisse, &propè hanc ipsam illic, ubi uides, loannes Boccatius habitasse, hanc deinde conciuis noster Pandolphinus familia &nomine Petrus Philippus, eadem certè prudentia qua &illi, elegit feliciter ha bitandum. O felicem uirum, inquit Picus, cui contigit è publicis negotijs secedenti aedem sacram inhabitare, aedem dixi, nam &propè sacrum hunc est posita lucum, &hanc circumstantes aedes uiginti diuorum. Sacer itaque prae caeteris locus est in primis aptus oraculis. Vnde &Pandolphinus uidetur ritè cognominandus. Siquidem hoc cognomine, (si Graecum interpretemur) Delphicus rotus significat. Haec mi Valor, inter nos dicta tunc probataque sunt, eadem ipse necessario tuo praeclarissimo ciui referes, ut sedes adeò salubres sibi diuinitus dedicatas libentius post hac colat atque frequentius. Vale 11II. Calendas Nouembris. M. CCCC. LXXXVIII. Querimonia &consolatio in amicorum obitu. Marsilius Ficinus Amerigo Corsino Conphilosopho suo, P. D. Onquerebar heri Corsine noster unà cum loanne Canacio, &Bindaccio Recasolano, fratribus in Platone nostris, de crudeli nimium obitu Alamanni Bonatiacademiae Martis, hunc equidem hanc ob causam Martem academiae nomino, quoniam magnanimus luuenis &facundus unumquemque nostrum con tra liuidos detractores acerrime defendebat. Hunc igitur Martem nostrum heri Mars in Leone discurrens coniuncta secum Luna crudeli nimium casu, allisit ad Petram è mulo deiectum, statimque è medio sustulit, Martem hi incuso prae caeteris, (si quem nobis fas est ex superis incusare, quoniam Leonem tunc occupabat ipse cum Luna olim ascenden rem Alamanno nascenti. Et modo percusso, octauam domum in coelo tenentem. Sed eadem hora qua cecidit miser heu &occidit, surgens ab ortu Saturnus in Capricorno. grauemque Philosophantis sortem miseratus, amat enim Saturnus ipse Philosophos, ani mam eius per Capricornum excepit, deorum portam, &angelicis ibi thronis annumerauit. Et si id satis moerorem nostrum consolari debet, deflebam tamen, (ut dixi) crudum generosi iuuenis obitum. Ad haec illi, Marsili noster, inquiunt, heu non unam hanc tan tum modo iacturam academia fecit, sed Locterium doctum etiam &religiosum uirum obitu nuper amisit, unde consolatione nobis opus sit gemina, (si pergimus ista lugere) Intet haec nuntiatum nobis est Amerige summum tibi hodie magistratum reipub.