Latin
PROEOMIVM
Ficino, Opera omnia 896-2
Unproofread scanNot analysed yet
Marsilius Ficinus Florentinus Platonicus Serenissimo Pannoniae regi Matthiae semper inuicto suppliciter se commendat. CI mira potest amicitiae uirtus efficere, quod Pythagorici pollicentur, ut sit amici animus in amico, certè nunc meus animus est in Philippo Valore, qui nuper in Pannoniam in primis maiestatem tuam salutaturus accedit. Vt cum istum auS diueris suppliciter salutantem, Marsilium ipsum audiuisse te putes. Desiderabam equidem iamdiu maiestatem tuam uisere, isthic desideratus à multis, uerebar autem ne uires minus itineri longo suppeterent. Decreui tandem in Valore uenire, ita demum praesertim quia uiaticum mecum attuli, libros salutari mentis alimonia plenos, qui &pro nutrimento in uia &pro uehiculo simul mihi forent. Leges ergo feliciter Priscianum Lydum Philosophum, qui &Theophrasti &Aristotelis mentem de sensu, &ima ginatione &intellectu diligenter interpretatur. Quem equidem non traduxi tantum è Graeco, sed breuibus etiam notis exposui. In hoc uerò legendo plane cognosces, quod &Themistius asserit, eandem esse Platonis &Aristotelis, &Theophrasti de mente sententiam, ut una quidem omnibus hominibus sit communis, &ea duntaxat mens diuina, humanas ubique mentes illustrans. Quem Peripatetici intellectum uocant agentem. Totidem uerò sint propriae mentes hominibus, quot sunt &animae, atque hę similiter im mortales. Quos illi intellectus nominare possibiles consueuerunt, id est, à diuina mente formabiles. Per haec intelliges Alexandrum &Auerroim confutatos, &animae nostrae diuinitatem prorsus agnosces. Praeterea non dedignaberis librum Michaëlis Pselli de daemonibus legere, breuiter à me traductum. Qui Platonicos Christianis in daemonum opinione conciliat. Videbis post haec operosum Plotini opus, ex parte nunc in Pan noniam, (ut tibi totum ex parte monstretur) allatum. Reliquum est, ut felicissime maiestati tuae Valorem meum ualidissime, meque ipsum in Valore commendem. Sexto Februarij. M. CCCC. LXXXX. Prooemium in Theophrastum de anima. Marsilius Ficinus Philippo Valori, S. D. Vi praecipit. Cognosce te ipsum, nos admonere uidetur, ut animam cognoscamus, quae quoniam est media rerum, nimirum est &omnia, hac itaque cognita facilè sumus omnia cognituri. Ego igitur, (ut animam imprimis asseque ret) per quam consequutus omnia sorem, ad Philosophos, non plebeios illos quidem, sed egregios iamdiu studiosè me contuli. Cum uerò hinc quidem Platonicos, inde uero. Peripateticos anxius perconctarer, eorumque responsa dissidere inuicem uiderentur, diffidebam ab initio me uoti compotem unquam fore. Verùm non multò pòst Themistius spem mihi praebuit optimam, affirmans, tantos inter se Phi losophos non sententia quidem dissentire, sed uerbis. Tandemque de anima Platonis, Aristoteles, Theophrasti, sub diuersis uerbis esse sententiam. Incidi denique diuina quadam sorte in librum Theophrasti de anima à Prisciano quodam Lydo breuiter quidem, sed tamen diligenter expositum, ea potissimum ratione, qua Plutarchus, lamblichus Platonici Peripateticique, insignes, Aristotelicam de anima sententiam explicauerant. Cùm igitur in nis legendis Platonicos Peripateticosque esse concordes animaduerterem, habui fermè tota quod mente petebam.