Latin
PROEOMIVM
Ficino, Opera omnia 900
Unproofread scanNot analysed yet
Mirandu lanus noster egregiè philosophatur, &te amat egregiè. Vale. 11. Augusti. M. cCCc. LXXXIX. Commendatio Leuis. Marsilius Ficinus loanni Nesio, S. D. AAlue, rogauit me Bernhardus presbyter, ut eum tibi commendarem in uacatione cuiusdam Ecclesiunculae propemodum futura. Eum igitur tibi commendo, commendationis autem rationes nihil opus est afferre. Notior enim hic tibi est, S quàm mihi. Tuae igitur humanitatis erit amico, siquidem bene meretur, opitulari. Bene Vale. viii. Augusti. M. CCCC. LXXXIX. Studium de uita longa. Marsilius Ficinus loanni Pico Mirandulano Conphilosopho suo, S. D. Vo die hinc abisti, libellum de Vita coelitus comparanda peregi, pridie uero oportunè incideram in quendam Arnaldi librum de retardanda senectute, diu nobis optatum, sed scribarum uitio, lectu difficilem, difficillimum intellectu. Interea lectionem urget instantius libelli Dominus, lectio igitur difficilis simul &properantior de senectute retardanda, retardat aduentum ad me tuum. Sed hoc, ut arbitror, aequo animo patiemur, modo diligentia haec senecturem tibi quandoque tetardet. Mihi uerò non tam de retardanda senectute cogitandum est, sed potius retinenda. Interea dum separati uidemur &separata tractare, facimus idem, Prometheum ęmulamur, fingimus hominem, ut animam, ego corpus, tu diuinitus illam ducis, ego coelitus hoc accipio, quàm belle post mundum septiformi speculo abs te mirabiliter demonstratum, communi statim opera hominem speculatorem mundi componimus. Vale. VIII. Augusti. M. cccc. LXXXIX. De stylo poëtico in Aphorismi Hippocratis. S. D. Marsillus Ficinus Anthonio Fauentino nobili physico, Iteras ad nos forsan die uel hora Saturni, uel hoc ipso ascendente, aut saltem Lu