Latin
PROEOMIVM
Ficino, Opera omnia 900-2
Unproofread scanNot analysed yet
na fixum domicilium subeunte, dedisti. Nam Ferraria Florentiam uix quatuor mensibus peruenerunt, ueruntamen Saturnus iste louem peperit, Epistolam huEmanitatis &elegentiae plenam. Si sermo diuorum &stylus oraculorum carmen est, atque Hippocrates quondam Deus est habitus, &Aphorismi eius oracula, rectè admodum eos in carmina traduxisti. At uerò non forsan quod benefeceris alicubi male locatum, uideatur factum male, Mecaenatem suum poëmati quaeris. Nulla iam mi Antoni inter Mecaenates electio, uix enim unus est quem nominas. Hic ergo carminibus tuis Patronus esto. Pergratum mihi erit tuos legere uersus. Gratissimum iam est abs te amari. Quid enim amabilius, quàm amari ab eo, qui iudicio amet &ipse ueneratione sit dignus? Nostra in Plotinum commentaria, Theopprastus, lamblichus, Proculus, &alij quidam, interpellarunt, affectantes &ipsi per nos e Graecia quandoque in Italiam proficisci. Sed redij nuper ad Plotinum, commentaria in eum prosecuturus assiduè. Vale felix, optatissimus ad nos aliquando rediturus. XV. Augusti. M. CCCC. LXXXIX. Astronomicum auspicium pro libro de uita longa. Marsilius Ficinus loanni Pico Mirandulano conphilosopho suo, CVemadmodum Plato noster prouocatus quidem à Lysia, inuitatus autem à Timęo, Zenone, Parmenide, quae ipsi scripserant conscripsit &ipse. Sic ab Arnoldo Philosopho, ego nunc adductus sum ad libellum de differendo senio componendum.