Latin
MARSILII FICINI
Ficino, Opera omnia 908
Unproofread scanNot analysed yet
separata frequenter excogitat, siue res ipsas attingat per se separatas, siue separet ipsa. Tertio, quod naturaliter aeterna desiderat, ac saepe aeternorum fiduncia negligit temporalia. Quarto, quod aeternum colit Deum, uitae sempiternae gratia. Tota denique religio naturalis homini, firmissimum immortalitatis est fundamentum. Daemones solaras Medici. Item Commendatio libri de uita. Marsilius Ficinus Pierleono Medico, S. D. CAlue dilectissime mi Pierleone, salue iterum magne Leo. Sed ne forte putes cognomento Leonis te nunc inferiorem homine iudicatum, coelestem dico Leonem, non terrenum. Nisi forte terrenum hominem, qui in terram è coelo descenderit, legimus enim in carminibus Zoroastris, duodecim Zodiaci signis, duode cim praeesse rectores. Vbi eum qui Leoni praesidet, nominat Leonduchum, additque ritè uocatum in terris appatiturum immensa figura orbem totum occupaturum, huic ergo Chaldaei subiectos daemonas nominauere Leones, qui etiam oculis nostris quandoque se afferant, figuris pro arbitrio, uarijs humanisque, nonnunquam artes Apollinis profelsuri, herbis pariter uerbisque medentes. Si nunc tem unum ex his Leonem cognominauero, nec indignabitur ueritas, nec tu igitur dedignabere. Sed de his satis. Patronus noster magnanimus Medices unà cum uita sua ad te fert &meam. Vbi igitur suam tibi credit, meam quoque commendat, hic tu precor utriusque medicum age, herbis quidem curato suam, uerbis uerò meam curato pariter &ornato. Quid uelim intelliges planius, si quando Bernhardum nostrum egregia quidem indole iuuenem, praestanti uerò uirturę uirum audiueris nostra legentem. Filij Solis dicuntur quibus nascentibus Sol aspirat, Sol in Leone in nona coeli plaga. Marsilius Ficinus Laurentio Medici luniori, S. D. Rationem Iuliani Platonici ad Solem habitam, in qua certis argumentis Solem Cipse suum agnoscit Patrem, Laurenti meritò postulasti, nam &ipse, nisi forte gene