Latin
MARSILII FICINI
Ficino, Opera omnia 908-2
Unproofread scanNot analysed yet
sim ignoras tuam, genus à Phoebo ducis. Illem enim te nascentem è regio statim solio gaudioque suo libenter aspexit. Illum tu parentem splendore uirtutis, &carminibus imitaris. Commendatio literati literato. Marsilius Ficinus uenerabili loachimo Patri Praedicatorum generali, S. D. –Vm literatum iuuenem uiro literatissimo, uirtutis indole praeditum uirtute praestanti, Gamicum meum, amicissimo meo commendaturus sim, in praesentia breuis ero. Facilè enim me persuasurum spero Dominicus Florentinus loanne natus, praedicatoriam diui Dominici sub te Patre professionem agens, tuum postulatur patrocinium, atque ego sui gratia posco. Vale. In librum de uita, de accepto dono. Marsilius Ficinus Martino Vranio Constantiensi, S. D. Iber de uita noster est expressus. Accepi his diebus ab impressoribus unum ad te missurus. Et hunc quidem non tibi uenalem, ut caeteros, sed gratis accipies, imò abs te iam emptum, &pretio quidam magno, quando enim tuam amore nobis aniOmam tradidisti, uitam tibi nostram extra controuersiam uendicasti. Accepi nuper tuo nomine thecam cultellariam manubrijs gemmeis &aureis ornatam, minus non philosophicam tantum, sed ®ium, regio nimirum animo tuo dignum. Mihi pręterea quàm gratissimum, praesertim quoniam hoc donò eundem mihi tibique praeesse genium planen perspexi. Nam cum comperrum haberem Calcedonium quidem subesse Aquario prae sertim medio, laspidem uerò Saturni Aquarij Domino, mihi autem eo gradu Saturnus ascenderit, utrumque lapidem ardenter optabam. Votum ergo meum genio meo notum, tibi subitò notum, declarat, eodem nos genio gubernari. Quid uero quod Aurumno superiore affectare talia coepi. Tu interim, ut conijcio, eodem tempore de mittendo ad nos dono deliberare.