Latin
MARSILII FICINI
Ficino, Opera omnia 911-2
Unproofread scanNot analysed yet
nit pro ouibus suis, ut ea &pascat, &tueatur à lupis. Ita tu nuperagnum tuum Fici num pie admodum ex uoracibus luporum faucibus eruisti, &Saturno iam nos Egrauiter inuadenti, tu quasi luppiter es oppositus Vaticinatus equidem uideor, Antistites louiales, id est, magnanimos, &ueridicos periclitanti mihi patrocinaturos, ubi de Planetis stellisque disputans, totiens louem caeteris anteposui. Te uerò louialem appellaui iamdiu etiam antequam tuam genesim contemplarer, &ubi contemplatus sum idem prorsus asseueraui, ex cancro uidelicet regno louis ascendente. atque ex ipso loue in undecima suo gaudio feliciter constituto, &inde Cancrum suum figura ex agona contuente. Sed omnia tandem bona à summo loue coelesti creatore louis proficisci putamus. Quoniam uerò Vicarius eius summus Pontifex uestra opera nobis aspirare coepit, opto eum non solum aspitare nobis, uerùm etiam ipsum spirare diu. Itaque si eius genesim intelligere &corporis habitudinem, &à quo morbo medici huic maximè timeant, confectionem, uel medicinam aliquam diligenter excogitarem diuturnae uitae atque prosperae ualetudini profuturam. Hanc saltem gratiam uobis referre cupio, refer. re uerò parem ne Gratiarum quidem trium dux Venus ipsa poterit. xXVI. Iunij. M. cCCc. Xc. Florentiae. Commendatio diligentiae, Officia Mercurij. Marsilius Ficinus Anthonio Calderino quondam, sed iam Caliderino. Alue calidissimesimul, &calidissime mi Caliderine. Quantò enim cordis calore nos amas, tanta res nostras calliditate gubernas. Misisti nuper quidem literas caloris &elegantiae plenas, iamdiu uerò officium praestitisti. En quid erit pretij? Hoc saltem inter loues, Apollines, Hercules, Amphiones. Tu mihi deinceps Mercurius esto. Quanquam &hic nobis extitisti iamdiu. Quod sanè literae ad nostrum Cardinalem nostrae declarauerunt. Nuncias, interpretaris, persuades, concilias, expedis.