Latin
912.1 to 912.4
Ficino, Opera omnia 912.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo Mercuri facunde no ster, quas nunc ego balbus nequeo, heroicus Patronis nostris ipse gratias age. Persuade praeterea, ne causam deserant, si perseuerauerint usque ad finem saluus ero. Declaratio amoris unici. Marsilius Ficinus Martino Vranio Constantiensi, S. D. Lter Marsili salue, dulcissime mi Martine, amice Vranie, reuera coelitus mihi date, in quo apprimen mihi ipse placeo, cui in primis salutem exopto. Accepi literas abs te. XXIII. Maydiemihas. Acceperam etiam quas XuI. Martij die dede AS. Nec tamen munuscula, quae misisse scribis, sed munera rege digna. Epistolam uerò missam abs te cum tribus thenensibus aureis die. XXVI. Aprilis nondum habui. Dedi iampridem ad te literas ei, qui dona tuo nomine mihi reddiderat. Do Georgio hodie quinterniones epistolarum septem, reliquos qui multi sunt, missurus aliàs, ac forte breui, si tabellarium nactus fuero. Plotino iam finis imminet. Aurum &argentum abs te Martine nolo, te tantum uolo, tu mihi sufficis unus. Purgatio traditionis in respondendo. Hermolaus Barbarus Venetus Marsilio Ficino Platonico, S. D. CErus sim ne dum Barbarus, qui nec muneri, nec literis tuis responderim, nisi eo ingenio esse te cognoscerem, ut tum demum amicos tuos diligeres, cum securius tecum agunt, nec solliciti sunt, ne aduersus te minus officiosi fuisse uideantur. Ego uerò lucubrationem tuam non doni modo, sed beneficij quoque loco posui. Nihil mihi poterat infami coelo gratius accidere, quàm liber sanitatis, &studiorum praecepta continens. Quod autem rogas, ut quemadmodum tu me Deo, ita ego te Vicario eius commendem, sci to id me non solùm fecisse, uerùm etiam ex animo diligenter, ac saepius fecisse. Atque ut hoc uerissimum esse intelligas, respondit per Laurentium stetisse, quominus huc te accerseret, multa de te mitissimus Pontifex honorificentissimè locutus, in sententia sua permanet uidendi te apud se. Quod quidem si futurum aliquando est, opto, ut in legationis meae tempus cadat, id &tibi gratum fore scio, mihi certè commodum, sed haec satis, tibi &mihi uale. Quibus meo nomine salutem isthic dici uelim, quorum beneuolentiam inter prima mea bona collocem, qui me suis excellentibus officijs obaeratum fecere, tu melius, quàm ipse nosti. Romae Calendis sextilibus. M. CCCC. XC.