Latin
912.5 to 912.6
Ficino, Opera omnia 912.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
petitio Auxilij in publicis oneribus Marsilius Ficinus Bernhardo Diuitio Laurentij Medicis Amanuensi, Anta mihi est erga magnanimum Laurentium reuerentia, ut uel epistola, quae minus erubescere solet, iam erubescat. Haec igitur nunc Laurentium aditura, interim rubore cohibita ad te saltem dilectissime mi Bernharde confugit. Sed uenit nimium ad te quoque lenta, utpote quo non festiua quidem, qualem forte desiderat, sed querula uenit, &queri praeterea nesciens, uidelicet à Philosopho ueniens querelis minimè omnium assueto. Quid ergo? Narrabit saltem. Publica literatis stipendia ubique dari solent, ne dixerim, &in patria debent, amplissima certè Florentiae dantur &peregrinis, &ciuibus, ego uerò literosus senex stipendium literarium ut excipiam nihil postulo, non enim tantum mihi arrogo, sed satis mihi factum fuerit, si non dedero. Recepi me nuper in secessum montis Vecchij, ne frequentes amicorum salutationes, prae sens hoc meum cui totus nunc incumbo Dionysiacum opus interpellarent.