Latin
921.4 to 921.7
Ficino, Opera omnia 921.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quamobrem saepè contingit ut diuina quaedam species apud humanam rationem imaginem quandam subeat naturalem, itaque quod intus diuinum est saepè ratio nis oculis appareat naturale? Quid? si ratione simili Paerleonus sub figura Marsilij sibi saepè sit obuius? Sed de his quidem hactenus. De Dionysio Areopagita rectè admodum sentire mihi uideris: mihi certè nec ulla scientiae forma est gratiosior, quàm Platonica, neque forma haec usquam magis, quàm in Dionysio ueneranda. Amo equidem Platonem in lamblicho, admiror in Plotino, in Dionysio ueneror, saepe uerô suspicor antiquiores Plotino Platonicos. Ammonium atque Eunumium aut his, fortè priores, legisse Dionysij libros antequam nescio qua calamitate Ecclesiae delitescerent. Atque illinc in Plotinum &lamblichum Dionysij scintillas uerè Platonicas fuisse transfusas. Vnde tantus sit ignis accensus. De Dionysio satis gratus admodum mihi erit Galenus de dogmate Hippocratis atque Platonis. Saepè de te apud Laurentium Medicem uerba fiunt. Amat profectò te mirifice, sicut solet, ut par est, admodum ueneratur. XII. Maij. M. cccc. XCI. In Agro Caregio. Ad magnos pertinet beneficia conferre etiam non merentibus. Marsilius Ficinus Reuerendo in Christo Patri &D. Raphaëli Riario sancti Georgij Cardinali suppliciter se commendat. Tsi nulla forte merita sunt, quibus impetrare apud te quicquam debeam, audebo tamen non nihil gratia poscere, non meritis quidem confisus ullis, sed &mea in tem obseruantia, &tua in omnes clementia fretus. Iustum quidem, sed humaCnum est beneficium praestare merentibus, clementissimum uero est atque diuinum largiri etiam non merentibus. Magnum certe sacrumque antistitem, magna inprimis diuinaque decent. Charseas Charitas &pietas potißimum est sapientis officium. Marsilius Ficinus Martino Vranio Germano dilectissimo suo, S. D. VTinam mihi tantum sapienriae foret, ut &promissis pro me tuis, &expectatio nibus aliorum satis quandoque facere possem, officio quidem meo ferme iam pto uiribus satis feci. Adolescentes enim quos nuper ad nos gratia disciplinae misistis perlibenter excepi. Pio statim apud nos hospiti commendaui. Dabo indies operam ut beneualeant, ut educentur, erudianturque quàm optimè.