Latin
921.1 to 921.3
Ficino, Opera omnia 921.1-2-3
Unproofread scanNot analysed yet
profecto quicunque mihi plusquam germanus est, is extra controuersiam est alter ego, ut non mirum sit, si uestra uobis charissima sunt, mea quoque uobis in primis tanquam uestra placere. Vtinam quantus apud uos sum amici, tantus &apud me uirtute forem. Beneuolentia certè talis erga te sum, qualis est ipse calix nuper abs te mihi dono datus, extra quidem argenteus, sed aureus intus. Arbitror &ingenium tuum, sub argenti specie aurum illud habere, quod Socrates &in Phoedro suppliciter à Deo petit, &in repub. in Heroicis agnoscit ingenijs. Denique quantum nobis grata fuerit epistola tua, ac munus acceptum. testis erit un decimus epistolarum nostrorum liber, ab epistola tua in primis adscripta, &hac responsione mea sumens exordium. Vale felix. Ac si Marsilium amas ama Martinum cognomine Phyngerum, si me cupis amore quodam coelesti complecti, Vranium Amore meum tota mente complectere. XXIX. Aprilis. M. cecc. xc. Quomodo aliquis sub aliena persona, cogitanti sibimet occurrat. Marsilius Ficinus Pierleono Complatonico suo, S. D. Ccepi literas Pierleone tuas amoris &gratię plenas, atque, ut uno uerbo laudem, re uera Platonicas. In quibus sanè scribis, cum primum Platonicum aliquid occurrit tibi, succurrere mox tibi Marsilium, sed caue ne te forsan exterior fallat imaAo. Reor equidem ipsum ibi Pierleonum sub Marsilij persona larere. Siqua enim humanaspecies tibires Platonicas contemplanti se offert, probabile est speciem maxime Platonicam prae caeteris se offerre. Quid autem in rebus humanis Platonicum magis, quà n Leo magnus Solis Platonici domicilium. Forte igitur, quemadmodum &Narcissus, te ipsum intuens, opinaris alium intueri. Pręcipuè uerò Marsilium cuius ima ginem ardens te induit amor. Sed quoniam incidimus in imaginem. scis profectò ratio nem inter imaginationem intellectumque mediam esse, atque in eam hinc quidem ab ima ginatione confluere imagines naturalium, inde autem ab intellectu influere species diuinorum.