Latin
921.5 to 921.8
Ficino, Opera omnia 921.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
deinde ut malum non modo alterum destruat malum, sed etiam seipsum. Siue enim per defectum fiat, siue per excessum, destruit tandem fundamentum quo sustinetur, à quo seorsum stare nequit. Hinc fit ut malum uirtute infinitum esse non ualeat, bonum uerò ualeat. Denique constituit ut mala &si uoluptatis escam praeferunt breui tamen in dolorem decidant diuturnum. Hoc significauit Pythagoras dicens: Ab animali caudam habente nigram abstine, id est, à uitijs. Apologus. De uoluptate, quae uicit ambitiosos, uicta est à Pallade. Oluptates quondam cum auditent se ab ambitiosis concionatoribus passim uituperari, in unum pro sua defensione conspirantes, Patronam causae impudenti am elegerunt, his uerbis. Vide impudentia, quàm ingrati omnes erga nos sint? Quippe cum in nobis tota illorum sita sit felicitas, attamen audeant palam nos improbare. Tunc impudentia ignauiam uestram, inquit, admiror, nempe cum illos illo rumque aedes possideatis, non audetis saltem è fenestris portisque uestros interdum uultus populo demonstrare, quo intelligant omnes in delitijs uos apud illos haberi, atque idcirco ab eis uituperari, ne quis uos inde surripiat. Posthaec uoluptates impudentiae iretae consilio atque insuper ope, uultus per fenestras aperuere suos. Hinc factum est, ut ambitiosi illarum uituperatores omnem apud populum fidem authoritatemque amitterent, &qui uoluptatem uituparauerant, ab ipsa uicissim ubique uituperarentur. Postquam uerò uanos falsosque uicere hostes, reliquum erat, ut aduersus ueros hostes legitimosque Philosophos se defenderent. Quoniam uerò uoluptati Mineruam anteponunt, iudicium, aduocata nuper temeritate, in louem est translatum. Cum igitur peruentum esset ad louem, teme ritas in uoluptatum causa declamatrix, ius ait esse Mineruam in iudicium accersiri, quam suprà quam fas est sectatores eius uoluptati omnium dominae anteponant. Pallas accersita comparuit. Repente obijcit ita temeritas. Nec tua, ô luppiter, Pallas ex ore Philosophorum uoluptatem nihili pendens, se tuam esse filiam gloriatur.