Latin
921.9 to 921.12
Ficino, Opera omnia 921.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
At ego respondeo, uoluptatem ipsam sub Veneris nomine ex te natam, uoluptatis uerò filiam sub sapientię no mine esse Mineruam, quàm uoluptatis cuiusdam gratia Philosophi cuncti sectantur. Quid plura? Ex te nata Venus est, quod si ex tuo prodijsse capite se iactet Pallas, asseremus, &ipsam abs te cum uoluptate progenitam. Ad haec Pallas. At ego te ô uoluptas affirmo ex me ortam tùm penes louem sapientiae beneficio seipso gaudentem, tùm apud homines ex me quoque uariorum inuentrice oblectamentorum, imò uerò ex mea apud philosophantes imagine. Hi enim imagine quadam mei splendoris delectantur, atque rapiuntur. Tunc temeritas dialecticas, ait, mittamus, argutias. Voluptas utpote simplex &innocens eiusmodi se non munit aculeis. Circumspice luppiter quàm amplum sit uoluptatis imperium, en Venus, en Cupido huius stipulatores, huius &pedissequę gratiae, huius &hortorum De us ipse minister. Huius in popina Ceres, atque Bacchus in penu. Huius Ambrosia nectareque coelestes cunctis uescuntur. Quid memorem Martem Deorum ferocissimum? quid te ipsum luppiter? quid caeteros Veneris passim illecebris irretitos? Et quod caeteri uiolentia tandem uix assequuntur, uixque retinent, unà hęc uno quodam nutu feliciter implet, nul lum trahens, omnes uolentes ducens, retinensque libentes. Neque solum quae in terris uiuunt sed quae in coelo, &quae coelum ducunt, ipsa ducit. Neque uiuentia solum, sed etiam non ui uentia rapit ad sua quaeque uoluptas. Caeterùm ne Pallas uel Diana, uel Vesta suam iactent sterlitatem, imperiumque uoluptatis effugiant, Voluptas, ô luppiter, ipsa &Palladem iuhet arcubus &uenatione Dianam, &Vestam laribus delectari. Ad hęc indignata Pallas, ô luppiter, mox uidebis quàm fortis sit uoluptas haec, quę tam insolenter omnium glo riatur imperio. Accerse huc pauorem non Deorum tantum, sed omnium abiectissimum. Exclamauit luppiter, heus pauor. Confestim ad ipsam pauoris aduocaui nomen, uoluptates omnes trepidae unà cum temeritate fugam arripuerunt. Tunc omnes risere coelico lae fugamque tam uilem ridiculo damnauere iudicio. Denique Pallas Deorum sententiam sic obsignauit. Quid nam pauore uilius? Haec enim ex eo quod non est creatur, quando ex absentis malint imagine. Hic rursus ex eo quod non est necatur, quando ex absentis boniimagine perditur, pauore uerò tam uili uilior est uoluptas.