Latin
922.1 to 922.4
Ficino, Opera omnia 922.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Marsilius Ficinus Petro Diuitio literis &moribus ornatissimo, Vm iamdiu Platonem nostrum in conuiuio audiuisses de amore latissimè dispu tantes, desideraresque pręterea compendiariam quandam de amore sententiam, libellum dedi legendum hac de re nobis in adolescentia poëtica facultate prę Cstantem nostra compositum ad peregrinum, alium adolescentem. Memini equidem quàm mirificè delectabaris audire amorem ipsum reuera non esse libidinem, sed furorem quendam excellentibus ingenijs diuinitus instigatum. Praeterea diuinum furorem, tanquam genus quoddam, quatuor in se species continere. Amorem poësimque &uaticinium, atque Mysterium. Et amorem quidem à Venere, à Musis uerò poësim, sed ab Apolline uaticinium, à Dionysio Mysterium proficisci. Qua denique ratione alia hominum ingenia ab alio plurimum alioque numine uarijs furoribus agitetur. Reliquum erat ingeniosissimè Petre perquirere, nunquid ingenium idem à pluribus, ut ita dixerim, Dijs simul afflari possit, uarijs inde furoribus concitatum? lam uerò de amore quidem atque poësi quaestio non admodum difficilis esse uidetur. Nam Homerum, Pindarum, Callimachum, Sapphon, Maronem, Poëtico simul amatorioque instinctum percitos fuisse non dubitamus. Vaticinio insuper Epimenidem, atque Sibyilam. Sed praeter h aec etiam mysterijs inspirari, soli, ut aiunt, dijs geniti potuere, qualem Gentes Orpheum, qualem nostri Dauidem fuisse tadunt. Cognouimus &nos ingenium nostro seculo fe licissimum, quatuor has aequè furorem dotes à quatuor numinibus consecutum, poëticum sanè, amatoriumque spiritum sub Musis Venereque coelesti iamdiu in ipso adolescentiae flore concepit. Quod quidem ubique suauissimi cantus &miranda prorsus eius carmina personat. Sed uaticinium hausit ab Apolline iam adultus, quo certè mirabili quadam mentis sagacitate coelitus insita, frequenter futura discrimina, priuatim publiceque, praesagiens, medicam periculis manum adhibet, &Phoebea statim uirtute medetur. Mysticum uerò furorem à Dionysio propè iam maturus feliciter est adeptus. Dionysiam ebrietatem Theologi ueteres excessum mentis definierunt, à rebus quidem mortalibus segregatae, secreta uerò diuinitatis Mysteria penetrantis. Bacchus amat colles. In collibus Ambre Agnanaeque uallens Laurens ille Phoebeus Dionysio nectare passim ebrius debacchatur.