Latin
IVI ARSILIITIONNI
Ficino, Opera omnia 928-3
Unproofread scanNot analysed yet
erudiendos tanquam academiam mittere. Sed ea interim elegantia scribitis, ut non ad academiam filios, imò ex academia mittere uideamini. Arque apud exteras nationes perquirere uobis iam domesticam disciplinam. Quae rerum uicissitudo est? Quantum insolentes plerique more Sophistarum aliena temere profitentur, tamen uos modestissimi uiri uel propria, ritu Socratico, diffidemini, hoc prae cęteris admi randi, quod quàm curiose multi lapillos terrae uisceribus reconditos perscrutantur, tam accuratè uos coelestem sapientiae splendorem ubique Gentium prosequamini. Quamob rem incredibili quodam amore erga uos affecti, adolescentum uestrorum, curam pia mente suscepimus. Et inprimis insigni pietate hospiti commendauimus. Dabimusque indies operam, ut ager natura fertilis frugem quandoque proferat felicissimam. Vos igiturbono animo estote, &principibus uestris nostro nomine respondete, Magnanimum Laurentium Medicem, cuius &ipsi clientes sumus, adolescentum prouidentiam libentissime suscepisse. v. Iunij. M. cCCc. xci. In agro Caregio. Dequem De quatuor speciebus diuini furoris. Item laudes Medicis Laurentq uerae.