Latin
IVI ARSILIITIONNI
Ficino, Opera omnia 924-4
Unproofread scanNot analysed yet
CSt mihi à teneris annis, mi Georgi, naturalis quaedam cum Germanis beniuolentia, causis occultis conciliata, itaque Florentinorum socij Miniatenses, germanum genus, prae caeteris hospites nostri sunt, &familia Picorum atque Caualcantum à Germania ducens originem nobis est amicissima. Quamobrem si Germani comiter omnes mihi sunt germani, quid dicam de uiris amicisque inter uos egregijs? De Mar tino Vranio amico coelesti? De te insuper optime, mi Georgi?