Latin
934
Ficino, Opera omnia 934-4
Unproofread scanNot analysed yet
Orphei carmina.
Ydereaeque domus rex &Iuppiter ipse
Principium atque ortus, uerum, uis una Deusque
Vnus &omnipotens regali in corpore cuius
Singula ponuntur, tellus, unda, ignis, &aër,
Nox simul atque dies, sapientia primaque origo
Ac iucundus amor, magno hoc in corpore regis
Sunt louis excelsi, ceruicem namque uidebis
Coeli suspiciens reuerentia magnaque recta.
Hoc caput auricomum, flaui de uertice crines
Stellarum rutilant radij, de hinc aurea pandit
Cornua bina caput, capitisque simillima tauri
Vnum est ortus, ipse est occasus &illud
Ast oculi fulgens, ingenti lumine Phoebus
Lunaque purpureo Phoebi redimita colore.