Latin
935
Ficino, Opera omnia 935
Unproofread scanNot analysed yet
Praescia uenturi mens constat regius aether,
Quam strepitus nullus, nec uis, nec fama latere.
Arcanumue potest, penetratque per omnia uictrix
Praeterea inuictum corpus, sine fine modoque
Panditur, Ast humeri magni quoque pectora lata,
Est aër, alas quoque uento possi det ille
His ad cuncta uolans, Euro est uelocior ipso,
Tum sacer antiqua matre ex tellure tumescit,
Venter &ex altis consurgit montibus ingens,
Quem medio pondus subcingit rite sonorus.
Vitima praererea terrarum limina &li
Fundamenta globi, furibundaque tartara plantas
Esse pedum magni constat rectoris olympi.
Hic dum sub terris celasset cuncta, deinde
Ex imis repetens, in lucem protulit almam.
Porphyrij expositio.
Simulachrum louis.
YNiuersus igitur mundus luppiter est, animal ex animalibus, Deus ex dijs con