Latin
935
Ficino, Opera omnia 935-2
Unproofread scanNot analysed yet
stitutus. Iuppiter autem est quantum intellectus est, à quo uniuersa producun tur, &qui cuncta creat intelligendo, hoc igitur modo Theologis de loue sentientibus, impossibile est talem eius imaginem fingere, qualem carmina descripserunt. Iouem igitur esse credendum est, uirtutem prouidentem atque uiuificam, quàm pila &rotundis figuris significant, hominis simulachrum ei constituunt, quoniam mens est, quę cuncta seminali ratione producit. Sedere autem fingitur, (ut stabilis uirtus) atque incommutabilis exprimatur. Nuda apertaque habet superiora, quoniam conspicuus intelligentijs superioribus est, inferiora uerò teguntur, quia occultatur inferioribus creaturis. Sceptrum leua tenet, quia in his corporis partibus, ceu spiritalissimum uitae domi cilium inuenitur. Creator enim intellectus rerum spiritusque uiuificus mundi est. Dexte ra uerò aut aquilam protendit, aut uictoriam, alterum quia caeterorum Deorum domi nus, quemadmodum aliarum auium aquila est. Alterum quia omnia sibi suiecta sunt. IX. Iunij. M. CCcc. XCIi. Exhortatur amicos ut Plotino foras prodeunti faueant. Marsilius Ficinus Philippo Carduccio dilectissimo suo, S. D. Alue mi Carduci academiae studiosissime cultor. Vide quam uerum sir prouerbium