Latin
947.1 to 947.3
Ficino, Opera omnia 947.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Contraque sphaerae propriae imperum à sphęra semper superiore reuoluitur. Contrarijs signis impe ditur &stellis, &aspectu malorum nonnunquam debilitatur. Denique principium uniuersi omnia ubique &semper, &in omnibus operatur. Sol autem nec mundi globos ipse fa cit, nec quaecunque frigida uel humida sunt, uel densa similiaque ipse uirture propria potest efficere. Neque similes in coelo uirtutes ullam à Sole ducunt originem. Caeterumque quamuis Sol ab authore mundi longissimè distet, coelestia tamen omnia ad Solem unicum qua rectorem in coelo mensuramque diuinitus redacta uidentur. Vthinc prorsus admoneremur, ut omnia quae in coelo sunt &sub coelo, &super coelum ad unum cuncto rum principium similiter referri, considerantes tandem hoc ipsum ea saltem obseruantia uenerarentur, quaecoelestia Solem. uf, Copula Philosophiae cum legibus, quod se Ix &nobilis sit Philosophus. Marsilius Ficinus Martino Vranio Praennygero amico suo, Hilosophanti quidem mihi semper, nunquam uerò legibus incumbenti, profesPsores legum duo suntamicissimi, in Italia quidem loanuictorius Soderinus. In Germania uerò tu inprimis optime mi Martine, &utrique cum insigni facultate legum mirum sapientiae studium coniunxistis. Dixerit ergo quispiam. Quae nam legibus cum Philosophia cognatio? Quae uidelicet loui legum authori, cum Saturno Philosophiae duce, id est, filio cum patre necessitudo. Mitto nunc astronomos asserentes, Iouem quando cum Saturno coiungitur, nouas differre leges. Praesertim quotiens in ipsis coeli cardinibus triplicitatumque capitibus, coniunguntur. Nónne ponetae brisci, ueteresque Theologi Saturnum in additis contemplatorem fingunt, legesque &iura post diuturnam contemplationem excogitantem? Quę deinde loui filio actionum du ci tradat obseruanda ciuibus mandaturo. Homerus quoque Minomem, inquit, regem con ditorem legum in louis antrum, annis nouem secedere solitum, ibique à loue leges accipere. Nemo uerò antiquorum mysteriorum peritus proprium loui semper publico dedicauerit antrum. Hoc igitur nihil aliud esse uidetur, quam Saturni ipsius semper addiltum domicilium uel sacellum, in quo quidem &luppiter constiturus cum saturno collega regem Minomem legibus instruit, mox populum formaturis, sed misso iam officio legum, sapientiae studium prosequamur.