Latin
947.4 to 947.6
Ficino, Opera omnia 947.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Multos equidem ad hoc totis uiribus capescen dum sum per meas Epistolas exhortatus. Vos autem iam in hoc ipso prouectos non ad hortabor equidem nunc, sed potius confirmabo. Aut certe nos ipsos consideramus, aut ssuspicimus Deum, aut caeteros homines circumspicimus. Si forte nos ipsos, sola sapien tia facit, ut &nos ipsos denique cognoscamus, &soli nobis cum habitare possimus proprijs semper contenti diuitijs. Si uerò Deum. sola quin etiam sapientia Deo similes effi cit &amicos contemplantes uidelicet assidue, quae Deus ipse fecerit contemplando ipsumque tanquam bonorum omnium authorem cognitum uenerantes. Si autem homines, sapientia quoque sola sapientem populis, regibusque tandem constituit regem, &quasi numen denique generandum. Cum igitur sapientiae studium felicem prorsus efficiat animum. Nunquid praeterea nobilem uel efficit, uel declatat? Si Platoni licet credere, nobi lissintum est profectò Philosophorum genus. Nam &aureum esse inquit, &ab ipsolloue mundi totius opifice reuera profectum, si Stoicis fidem adhibes, nobilitatem Philo sophorum ex posteritare cognosces. Solus enim fore asserunt immortales. Propherae denique Danieli non credere nefas. Fulgebunt, (inquit ille) docti, sicut splendor firmamenti. Et qui multos erudierint ad iustitiam tanquam stellae in perpetuas aeternitates. Firmamentum uerò non octauum duntaxat coelum, sed totam sphaerarum molem significare uidetur, stellarum planetarumque omnium firmamentum. Hoc autem etiam suorsum à stellis atque planetis quodammodo suapte natura fulget, sed rariore quadam &sparsa, &candida luce, propterea minus oculis manifesta. Eiusmodi quadam luce fulgebunt, &hic, &in patria docti reuera sanctique uiri, etiam si nullos unquam ipsi docuerint. Qu uid uerò non solum sibi ipsis diuina contemplati fuerint, sed alios insuper pa lam erud erint, legesque dederint ad iustitiam obseruandam, manifestiore prae caeteris fulgorelucebunt stellarum instar clarissimè coruscantes.