Latin
PROEOMIVM
Ficino, Opera omnia 948
Unproofread scanNot analysed yet
Neque id quidem ad tempus certum, sed per omne tempus, nempe per totum mundi tempus solum, sed per ipsum diui nioris aeternitatis usum, nunquam uidelicet interruptum, sed perpetuum penitus atque continuum. Iustum enim esse uidetur, ut qui publici diuinique boni fuerint authores sem perque sint hominibus profuturi, lumenque sibi diuinitus darum non absconderint, sed ad commune bonum prorsus ediderint, aeterno quodam splendore diuinitus bonoque donentur. Vale. Cur semper eadem &antiqua tractem. Marsilius Ficinus Philippo Valori oratori apud Pontificem, S. D. Florentino, TEsterno uespere iam Franco nostro dixeram uale, tuque mihi ad Valorem nostrum