Latin
953.1 to 953.4
Ficino, Opera omnia 953.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Item quam mirabilis sit copula sapientiae cum potentia. Marsilius Ficinus Ramberto Malatestae, Illustri Sogliani principi, S. D. COmmunis omnium certaque sententia est, &quasi uox ipsa naturae, nihil aspectu pulchrius, nihil amabilius, nihil admirabilius esse, quàm lumen. Et si hoc oomnes extra controuersiam confitentur, ubi tamen tantae rei tamque manifestae, causam quaeras, non omnes iam inuenient rationem, sed solus ille probabiliter respondebit, qui lumen hoc oculis manifestum animaduerterit, nihil aliud pręter cla rissimum intelligentiae lumen. Quod quidem Plato noster in Phoedro uaticinatus est, si quando interioribus oculis cerni possit, amores sui multò ardentiores excitaturum, quàm lumen hoc patens in corporibus speciosis quotidie soleat amatoribus incitare. Quippe cum lumen hoc aspectu perspicuum, non tàm à lumine tantam apud nos gratiam admirationemque nactum fuerit, quàm ex illo secretiore cuius est imago, ex illo, inquam, diuinae sapientiae lumine. Diuina igitur sapientia ubique dedit lumini tanquam suo cuidam uicario principatum. Corporis quidem nostri soli duces sunt oculi, inter membra enim sunt luminis, quasi cuiusdam sapientiae, compotes. Inter omnes quoque nnimae uires regnat mens sola, uidelicet munera sapientiae lucens. Elementorum praeterea similiumque corporum, ignis est Dominus solus inter haec quasi sapiens quidem lu mine praeditus. In coelo similiter Sol ipse solus fons luminis omnib. dominatur. Idemque apud astronomos potentiam significat atque sapientiam, nona coeli plaga gaudens uelut aede Mineruae. Cuius etiam uicinitate Mercurius sapientis nomen obtinuisse uidetur. Quid plura? Ipsum denique totius mundi regnum caloris ullius aut frigoris uiolentia, aut motuum quorundam impetus, aut ulla corporum uel fluctuantium turba, uel uastorum moles sibi uendicat, sed sapientia prima, sicut omnia cernens sic &omnia potens, sicut prouidens ubique singulis, ita rursus &Domina singulorum. Haec itaque meritò &nobis mandauisse uidetur, ut ita sapientiam cum potentia pro uiribus coniungamus, si cut ipsa &in se, &in uniuerso manifestè coniunxit. Quamobrem diuinitus effectum at bitror, ut Solis lumen idem, quod quidem efficit omnia tanquam potens, similiter omnia demonstraret, uelut sapiens, imò &cuncta iuuaret atque delectaret tanquam bonum.