Latin
953.5 to 953.7
Ficino, Opera omnia 953.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quo semper admonemur, cum potentia non solum sapientiam, sed bonitatem etiam copulare. Eiusmodi uerò copulam uenerandam prorsus atque beatam &poëtae canunt, extitisse quondam regnante Saturno, &Plato noster uidere prae caeteris exoptabat. Ac nos sectatores eius ante omnia cupimus, utrum prae caeteris amaturi, qui singularis sapi entiae studium morumque probitatem cum generosa stirpe simul &principatu coniunxea rit. Hic iam adulationis uanitatisque suspitio à Philosophis admodum aliena, prohibet lati us explicare quod sentio, fas uerò sit id saltem breuiter eloqui. In Ra mberto Malatesta Sogliani Principe, iam habeo tota quod mente petebam, tota hunc mente diligo, atque ut lex amicitiae iubet, mea huic omnia communia facio. Quomodo Venus per cupiditatem commiscet amantes. Iuppiter amicabilis per Mercurium constat amisos. Marsilius Ficinus Ramberto Malatestae Illustri Sogliani principi, S. D. Ntiqui Gentium Theologi amicitiam tanti fecerunt, ut inter caetera numina, imò &saepe prae caeteris louem coluerint amicabilem, conciliandis ubique beniuolentijs amicitijsque praefectum. Apud hos ergo quemadmodum alma Venus per ACupidinem &accendebat amores &(ut ita dixerim) coniungebat amantes. Ita luppiter amicabilis per Mercurium grauiores procreabat beniuolentias, amicitiasque conflabat. Si nobis hodie liceat louem Mercuriumque nominare profectò amicitiam hanc nostram non humana quadam causa dixerimus, sed louis amicabilis munere compulatam, siquidem ipsa Minerua beniuolentię nostrae conciliatrix, fertur à summo louis capite nata. Sed nunquid per Mercurium id nobis effecisse dicemus? Per Mercurium certe, non soO0O lum per occultiorem illum atque coelestem, sed etiam per notiorem nobis aliquem &huma num.