Latin
PROEOMIVM
Ficino, Opera omnia 954-2
Unproofread scanNot analysed yet
rium eius, mitto legendum. Sed ut tibi etiam alteri patrono meo liber ipse totus uideatur inscriptus, hanc totius summam tibi dedico. Tria Theologi Deo praeScipua tribuunt, potentiam, sapientiam, bonitatem. Sol igitur imago Dei erficit apud nos omnia tanquam potens, distinguit praeterea quotidie, demonstratque oculis singula uelut sapiens, iuuat denique nos atque delectat tanquam bonus. Dei solius proprium esse tradunt, miracula facere. Sol itaque Dei uicarius tria potissimum miranda uidetur efficere, sub coelo quidem quamplurima per hyemem quasi mortua, in Vere suscitat &aestate. In coelo autem coelestia omnia illuminat, &moderatur, ®it. Quae uero super coelum non oculis tantum, sed mentibus etiam nostris inuisibilia sunt, Sol, ut ita dixerim, uisibilia reddit, dum admirandis coelestium spectaculis nos admonet supercoelestia contemplari. Contemplare feliciter sacer antistes Solem hunc nostrum atque lumen, uerò prae caeteris Sole alma luce dignissime. VIII. Septembris. M. cocc. xciIi. Prooemium in Epistolas. Marsilius Ficinus Florentinus cunctis semel epistolis suis, S. D. Votiens epistolae meae amicis meis, (me iubente) salutem dicitis, totiens amicissimo nostro Hieronymo Rossio immortales salutes dicetis. Vos enim ego mortales genueram, ac nescio qua fortuna propediem moribundas, Hierony mus autem insignis pietate uir regenerauit uos nuper, (ut spero) iam immortales. Latebatis enim iamdiu locis cupidae, nec quisquam adhuc è tenebris eruebat. Fato forsan uel genio nondum uolente. Roscius autem noster, imò iam &uester Roscius, qua pietate semper erga parentem uestrum Marsilium se gessit, eadem nunc &uos charitate quadam haereditaria feliciter est prosequutus, diligentia simul &opera curans, ut uestrae facies iamiam oppressae, prorsus exprimerentur. Hunc ergo doctum piumque restitutorem uestrum, hactenus quidem tristes, nunc hilares salutate, atque pro ingenti immortalitatie munere immortales gratias agite. XV. Decembris. M. CCCC. XCIII. Florentiae. Pro libro de Sole, item de stella magorum, in solennitate Epiphaniae. Marsilius Ficinus Angelo Nicholino ciui &Iurisconsulto praeclaro, S. D. Odie magi, (stellarum obseruatores, stella miranda duce) Christum stellarum authorem munerib. praecipuè tribus salutauerunt, auro, mirrha, thure. Hodie Chri stus sancto spiritu coelitus corruscante, fertur ab loanne lordanis aqua perfusus. Hodie Christus aquarum procreator &uini, nuptiali conuiuio mirabiliter aquam commutauit in uinum. Hunc ergo diem tribus ingentibus miraculis celeberrimum, insignis pietate uir Angele, trino tu quoque solenniter quotannis honore concelebras, conuiuio, Musica, lectione. Huic equidem lectioni apud te sacrae, librum de Sole &lumine consecro, hac à me nuper ratione compositum, ut Solis luminisque uisibilis