Latin
955.1 to 955.4
Ficino, Opera omnia 955.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
comparatione ad inuisibile diuinitatis lumen pro uiribus contemplandum lectorum mentes erigerentur. Vtinam sicut stella mirabilis ad uidendum Christum, Deum &ho minem, perduxit hodie Magos, ita nos ad Deum excogitandum hodie Sol perducat, lanuarij VI. M. CCCC. XCIIII. Pro Bacchi dono. Item Euangelicum illud, ex aqua uinum factum. Marsilius Ficinus Mazino insigni Physico, S. D. Atutinis infra octauam Epiphaniae lectionibus, frequenter admonitus hodie meVcum, Euangelicum illud animo reputabam. Vinum ex aqua factum, an praeter mysticam allegoriam, atque moralem, physicum quoque sensum habeat, siquidem non longo quodam tempore, aquam ferme, sicut momento Christus permutet in uinum. Physi cus uerò sensus, ad medicum pręcipuè pertinens, inuestigat, cur nam hoc primum mira culorum suorum Christus esse uoluerit? Forsitan ut ostenderet, primum summumque ui tae nosteae subsidium fore uinum, sed cur nam uinum bonum, id est, ualidum, quare Cre ticum &Orientale merum seruatum est usque adhuc? Cur noluit ille uitae Magister in pri ma mensa uinum hoc afferre, sed adeò distunit? Voluit forsitan admonere, uinum uirtute uigens feruenti iuuentuti minimè concedendum, sed recreandae potius frigidiori senectuti seruandum. Cur denique non partem, sed totam prorsus aquam permutauit in ui num? ut uidelicet bonum uinum in senectute praesertim bibatur &merum. Itaque cum hęc circa meridiem meditarer, exoptare coepi atque iam exquirere uinum eiusmodi, quo &se nestutem meam &matris senium confouerem. Nam praeterito autumno, illa quidem octuaginta, ego autem sexaginta iam annos impleuimus. Tu uerò tanquam uates eadem hora uinum ad me misisti diuinum, Apollineum certè medicum, qualis meus est Ma zigus, &uaticinium decet &Bacchi munus, siquidem Phoebus idem &primus medicus, &uaticinij author appellatur, Bacchi frater sacrisque coniunctus. Quod denique mul tifacio, unà cum electissimo Liberi patris munere epistolam dedisti Galenicam, uitae salubriter consulentem. Vt cum auxilio consilium amice coniungeres. Ego igitur quantum cum medicina pronosticum, &cum Phoebo Bacchus, tantum profecto sum atque semper ero tecum amore coniunctus. lanuarij XuI. M. ccec. xciii. Pro libro de vita rerum imprimendo. Item auspicium de amicitia immortale. Marsilius Ficinus Florentinus Menchen sacerdoti Coloniensi, praeclaro iuris Canonici professori, magni Coloniae antistitis Secretario, S. Vintodecimo Calendas Februarij propè Solis ortum in somnijs salutare uideAbar incognitum mihi antea uirum honesta specie praeditum, uestibus, comitiPbusque ornatum.