Latin
IOTOEDT
Ficino, Opera omnia 960
Unproofread scanNot analysed yet
Nos autem si confabulationis gratia Deorum numerum fortè Gentilium more recipimus, Phoebum esse dicemus Deum quendam numenue Soli praefectum inter coelestia regem, sin ratione potius seria nitimur, Phoebum esse Deum summum asseuerabimus. Cuius Sol coelestis est imago. Itaque Phoebus ille honesti amoris &amicitię firmę author est, Sol uerò significator. Cum igitur ego Phoebeo quodam sapientiae uirtutumque tuarum splendore singulariter inflammatus, te ardenter amem, affectemque amicitiam ex amore conflare, nimirum &Apollineis auspitijs ad te uenio. Salue. Multifaciendum est laudari à laudato uiro. Marsilius Ficinus Germano Ganiensi uiro Virtute praestanti, S. D. Vae de excellenti uirtute dignitateque tua iampridem è multis audiueram, nuper Cosmus Sassectus, &Laurentius Spinellus testimonijs apud me multis confirma