Latin
960.1 to 960.4
Ficino, Opera omnia 960.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
uerunt, uiri nobiles, atque testes hac in re profectò locuplatissimi. Narrauerunt praeterea quanti me facias &quam ardenter ames. Ego uerò plurimi facio probari amarique abs te, laude prae caeteris &amore dignissimo, quàm igitur tibi gratum sit, nostra uisere, tàm nobis optabile, tibi prorsus gratificari. Videbis, (ut spero) mox nonnullos hinc ad te Plato nicos uenientes. Vidisses &Areopagitam simul Platonicorum culmen, si nunc eo habitu, qui &ipsum, &te decebat accedere potuisset, ex scriptoris &librarij negligentia impediuit accessum. Paucos, (ut spero) post dies ueniet cum epistolis. Exscriptum iam tibi est commentarium in Parmenidem. Quotidie rescribitur in Timaeum. Vale felix, atque, (ut coepisti) charissime mi Germane, Marsilium germanum sub Platone tuum ama precor ardenter amantem. Die XVI. Octobris. M. CCCc. LXXXIIII. Pro libro de religione, purgatio de tarda salutatione. Marsilius Ficinus loanni Stephano equiti &oratori MediolaS. D. nensi clarissimo, –T si uirtus dignitasque tua &amor ingens erga te meus iamdiu postulabat, ut te ultrò frequenterque salutarem, tuorum tamen negotiorum turba interpellare te nisi in re quadam necessaria prohibebat. Nunc igitur cum &minus tibi forte negotij fore putem, &nostra res exigat, (ut iampridem parfuerat) te saluto. Salue semper in ipso sempiternae salutis authore Deo, uir omnium salute dignissime. Nolui equidem ad uirum uirtutis dignitatisque plenum accedere uacuus, ad inclytum illustrissimi ducis oratorem sine duce uenire. Ducit itaque me in praesentia Christus ueritatis &gratiae plenus ferentem mecum librum de Christiana religione tractantem. Neque te offendat precor humilis ac pauper libri habitus, siquidem Christiana religio &in primis humilitatem praecipit &libenter paupet tatem tolerat. Omnino uerò liber Christiana pietate compositus, te decet insignem pie tate uirum. Praeterea duo potissimum amor ut sit perfectus, desiderare uidetur, ardorem, inquam, atque firmitatem. Profectò quam te ardenter amem testimonio esse potest Sol il le apud te noster, ut luminis, ita &caloris origo, quàm uerò firmus noster erga te amor sit futurus, argumentum penes te atque pignus erit praesens de religione liber.