Latin
977.4 to 977.7
Ficino, Opera omnia 977.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Respondet rursus, Deum esse lucem, in qua tenebrae non sint ullae. Id est, formam in qua nihil est informe Formositatem quoque in qua nihil est deforme. Deus certè sicut mens, quae radius eius est, monstrat, lux est inuisibilis, infinita, ueritas ipsa ueritatis cuiusque, rerumque omnium causa. Cuius splendor imò potius umbra, est lux ista uisibilis atque finita, causę uisibilium. Quoniam uerò lucis ueritatisque natura est, ut caeteris alia uere declarat, Deo cuncta per se uerè claraque conspi cua sunt. Perinde ac si uisibilis lux, cum sit oculorum uisibiliumque fons, seipsam intueatur tanquam omnicolorem, atque in se colores omnes sensibiliaque omnia uideat. Lumen uisibile, rationale, intelligibile, diuinum. Cap. Erùm ad tam sublimem speculationem haud tam repentè prosiliendum, sed gra datim ascendendum mens admonet, ne caligare cogamur, ac splendore nimio ob coecari. Noli ratio confidere sensibus, nisus tibi non satis nuntiat, caeteri nullo modo. Visus quia sensualis lux est, tantum sensibilem accipit datque splendorem: Atque conuerso, quia sensibilem accipit datque splendorem, hunc sensualem quandam lucem esse cognoscis, ultra uerò inde non licet progredi. Sed hinc à me discito, primùm quidem me, se intelligentiam, esse lumen quoddam intellectuale, quandoquidem obie ctum meum est intelligibile lumen, quòd in qualibet re quaefendam quaero, &reperta reperio. Siquidem lumen cuiusque rei &ipsius ueritas idem. Veritas est lumen intimum, lumen ueritas se ad extima fundens. Discito deinde te, scilicet ratione esse lucem quandam rationalem rationemque lucentem. Siquidem rationem lucis tanquam originem tuam, ratiocinando tanta auiditate perquiris. Sed uis rationem lucis commodius assequi? In luce cuiuslibet rationis eam quaerito. Ibi est ratio lucis, ubi &omnium, in ueritate summa, quae &ipsa summa certitudo &claritas est, reperies ueritatem lucis, &claritatem, Qqq tatem. Siquidem idem est huius lucis, quam quęris claritas atque ueritas. Quid lux in Dea? Immensa luae bonitatis ueritatisque exuberantia. Quid in angelis? Intelligentiae certitudo à Deo manans, profusumque gaudium uoluntatis. Quid in coelestibus? Copia uitae ab angelis, uirtutis explicatio à coelo, risus coeli. Quid in igne? Vitalis quidam uigor à coelestibus insitus, &efficax propagatio. Deinde in ijs, qui sensu carent, effusa coelitus gratia. In sentientibus exhilaratio ipsius spiritus, sensusque uigor. In omnibus summatim intimae foecunditatis effusio. Vbique diuinae ueritatis bonitatisque imago.