Latin
Cap. VI
Ficino, Opera omnia 978
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. VI. Quibus rationibus à luce uisibili ad inuisibilem ascendamus. VErum ne fortè fingere pro arbitrio uideamur, ubi substantiam quandam lucis incorporeae penitus, &diuinae, totiens affirmamus, consideratione dignum est, lucem hanc oculis manifestam, esse non posse primam, tùm quia proportionem aliquam habet cum corporeis oculis omnibus, uel quibusdam, tùm quia mobilis est, atque est in alio, &ex aliquo pendet. Ad aliquam ergo superiorem lucem ascendendum est, eiusmodi conditionibus absolutam, per se iam &in se existentem penitus incorpoream. Quandoquidem &haec manifesta nobis propemodum incorporea est, imaginumque similiter incorporearum causa, nec ullis astricta dimensionibus, uel diuisionibus, uel mixturis. Vnde constat ex mole, uel forma, uel uirtute corporea originem primam habere non posse, hanc igitur habet à luce corporibus altiore, ac supra modum ampliore, ut ita dixe rim, atque clariore. Siquidem materia uel coelestis ita lucem illic offundit diuinitus descendentem, sicut sub coelo caliginosa moles susceptum coelitus lumen obtenebrabat. Quanobrem operae pretium est, &hoc sub luna lumen à caligine, &coeleste illud à materia segregare, &illinc ad lumen supercoeleste conscendere, illine rursus à rationali luce ad intellectualem, ab hac ad intelligibilem, ab hac pro uiribus ad diuinam, ut reuelata facie ducti uidelicet à domini spiritu a claritate gradatim in claritatem in eandem imaginem transformemur. Ad numinum gaudium coelestes ipsorum oculi rident, splendore motuque Cap. VII. gestiunt. Idemus postquam à coelestium radijs, qui à supercoelestibus per coelesti tanquam per uitra quaedam ad nos descendunt cunctis dari perfectionem suam, uitam sensum, certitudinem, gratiam, atque laetitiam, necessarium est lucem in spiritibus super coelum esse formae ipsorum perfectionem, foecunditatem uitae, perspicatiam sensus, clarissimam uerissimae intelligentiae certitudinem, gratiae copiam, gaudij ubertatem. Horum omnium imago est splendor coeli, imò ad horum claritatem, tanquam umbra, quia minus potest corpus coeli exacte claritatem spiritus imitari, quam terra coeli fulgorem. Ad ipsum mirabile coelestium gaudium coelum quasi corpus eorum, imò quasi oculus eorum, (oculum enim Orpheus Solem appellat) ridet splendore, motuque exultat, sicuti terra tanquam ab illis remotissima luget tenebris, situque torpet &ocio, neque enim putandum est coelum moueri, uel ui aliqua, uel defectu, cuius motus natura perpetuus est, locumque naturalem non relinquit, substantia quoque absolutissima, à qua nihil discedit sui, sed quodam excessu laetitiae, ob quam gestiens quiescere nesciat. Ad gaudentium numinum cantum, ut Pythagorici arbitrantur, sphaerae choreas ducunt. Vn de ordinatissimis uarijsque motibus mirabilem conficiunt harmoniam, ad astrorum risum, qui praecipuè radijs indicatur, rident omnia quae sub coelo sunt, quae super terram, ad tenebras tanquam ad tristitiam omnia moerent. Solemus enim ridentibus congran tulari, flentibus contristari. Risus coeli ex numinum gaudio proficiscens, id est, lumen omnia fouet