Latin
98.1 to 98.3
Ficino, Opera omnia 98.1-2-3
Unproofread scanNot analysed yet
Ac decere Platonici putant, infinitum bonum per immensum exuberando ita sese integrum fundere, ut nullam uel imaginariam immensi particulam, siue in mundo sit, siue cogitetur extra mundum, relinquat sua praesentia destitutam. Quippe si natura boni est seipsum amplificare, inflnitum bonum amplificat infinitè seipsum. Difficile reperitur ubi sit Deus, quia nusquam est, quod nullius, uel subiecti, uel loci limite cohibetur. Difficilius reperitur ubi non sit, quia in omnibus est illud in quo sunt, per quod fiunt, per quod seruantur quaelibet ubique. Deus ideò est in omnibus, quia omnia in eo sunt, quae nisi essent in eo, essent nusquam, &omnia non essent. Per Deum hoc ipsum ubi est, diciturque ubique. Per Deum tanquam diicem, &tanquam lucem agit &quaerit quodcunque agit quisque, &quaerit ali cubi. Non desideratur usquam nisi bonum, non reperitur usquam nisi uerum. Deus est omne bonum, Deus est omne uerum. Adde quod Deus amplitudo &plenitudo ipsa est. Non uideo igitur cur non amplificet per cuncta seipsum, &singula impleat. Si uisibile lumen, quod alicuius est, &in aliquo, atque finitum, per totum dilatare se mundum potest, certè lumen inuisibile, quod suijpsius est. &in seipso infinitum, per mundum se amplificat, &extra mundum. Lux enim finita sicut ab infinita nanciscitur, ut luceat, &ut plurimum luceat, ita etiam ut latissimè luceat. Si ergo absente ad breuissimum tempus, siue per eclypsin, siue per noctem Solis lumine, tam malè se res habent, quàm pessimè se res, si Deus ab eis semper absit, habituras esse putamus. Cur non potius si absit per momentum, id quod ipsum esse est, repentè in nihilum ruituras? Sapienter Orpheus in Satu ni hymno inquit: ὃς νάλας ἡττὰ παντα μερι κέσμοιο γενάρχα, Id est. Qui omnes mundi partes habitas generationis princeps. Cogitamus saepe purissimam quandam capacitatem, quam nulli usquam limites capiant, quae capiat quaecunque possunt esse uel fingi.