Latin
98.4 to 98.7
Ficino, Opera omnia 98.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam uerò pura ipsa infinitas nihil aliud est, quàm Deus, quando illam cogitamus capacitatem, tunc Deum ipsum excogitamus, &si minus animaduertimus. Fallit enim mox suis nos praestigijs phantasia, subitò pro diuinis radijs adducens tra ctum aliquem linearum in longum, latum, atque profundum, atque ita compellens dimen sionem nobis aliquam uel inane uideri, quod diuinum est lumen. Fallit nos iterum quando consideramus Deum omnia prorsus implere, tunc enim illa persuadet eum in rebus quodammodo collocari. Sed reuera ille sic ubique est, ut in eo sit illud quod ubique appellatur, imò ut ipse sit ipsum ubique, quod capit seipsum, &reliqua, &quae praeter illud dicuntur ubique esse, ea sunt, propriè quae illud per seipsum amplificat in seipso. Ratio dictat id quod ubique nominatus, nihil esse aliud quàm uniuersam naturam rerum, eamque esse Deum, ideoque quando dicimus Deum ubique esse, intelligi debere eum in seipso esse, atque econuerso. Nusquam praeterea abesse Deum, si nusquam abest ipsum quod ubique uocatur. Phantasia uerò cum putat naturam rerum esse solum hanc machinam corporalem, clamat id quod nominatur ubique, nihil aliud esse quàm totam corporalium rerum extensionem, quàm cum opinetur esse amplissimam, diffidit Deum hanc omnem posse replere. Ratio contra reclamat, corporalem machinam umbram quandam exilem &exiguam esse, quae innumerabiliter in paruas partes, partiumque particulas diuidatur, habeatque paruitatem interminabilem, magnitudinem terminatam. Magnum autem reuera asserit esse illud, in quo nihil est paruum, in quo quicquid est, totum est, magnumque aequem. Et sicut totum replicatur per omne quod est intus, sic explicatur totum per omne quod extra. Consistens itaque Deus in se, existit ubique. Nec per mundum Deus, sed mundus per Deum, quatenus potest, extenditur. Et sicut uim diuinam quae infinita est, mundus assequitur modo finito, ita prae sentiam eius quae perimmensum undique fulget, finito quodam situ consequitur.