Latin
Cap. IIII
Ficino, Opera omnia 98.8
Unproofread scanNot analysed yet
Non pro greditur per rectam lineam mundus ut attingat Deum, qui nusquam abest, sed conuoluitur pro uiribus circa illum, imò reuoluitur in illo ibi duntaxat, ubi diuina lege situs ei motusque praescribitur. Anebon &Abamon Aegyptij sacerdotes, Plotinus quoque Ambliciusque &Iulianus Platonici, non Deum tantum, sed omnem quoque mentem, siue angelicam, siue animalem, per immensum se integram fundere uoluerunt, ita ut huiusmodi spiritus absque mutua confusione sibi inuicem insint ubique, quemadmodum diuersi habitus uirtutum in anima, &diuersa simulachra colorum in aëre, quorum sententia his fun damentis innititur. Formae spiritu rationali inferiores, quia ex certis terminatisque materijs oriuntur, ijsdem necessariò cohibentur.