Latin
Cap. XIII
Ficino, Opera omnia 984
Unproofread scanNot analysed yet
Hunc Stoici intellectualem ignem per omnia discurrentem cogitauere. Hunc &Plato, qualem in Timęo probauimus, &Plotino. Hunc Theologi ueteres, teste Marone, diuinum aetherem uiuentibus haustum, dixerunt, ire per omnes terrasque tractusque maris coelumque profundum. Igneus est ollis uigor &coelestissorigo. Fortè igitur ignis cum uidetur extingui, in occultum resoluitur ignem, lumenque huius in lumen illius occultum. Animae &si nominantur lumina, tamen in unum quasi commune lumen re