Latin
984.1 to 984.5
Ficino, Opera omnia 984.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XV. solui uon possunt. Vod modo fingebam, &si fortè non est uerûm, licentius tamen fingi potest. De anima uero fingi reuera non potest. Quae enim communem inter se materiam habent, inuicem confundi possunt. Item quae aliorum partes sunt, in illa Prestitui. Rursus, quae superioris substantiae actus quidam pedissequi sunt, in illam quasi resolui, &quae accidentia, facilius euanescere. Rationales autem animae, substantiae sunt incorporeae, rectrices corporum, eisque repugnantes, per se agunt, à se conuertuntur, in se subsistunt, superiori etiam quandoque rebelles, inter se nimium di screpantes. A substantijs accidentia ratione distinguunt, à corporei incorporea separant. Itaque neque confundi possunt, uel restitui, uel resolui. De his in Theologia &secundo epi stolarum libro latissimè. Ac si animae fingantur ut lumina, non quidem ut radij sunt, sed ut luces, &hae quidem substantiales, sensibili luce longè praestantiores, similes quidem stellis potius, quàm luminibus dependentibus, natiuo quodam lumine praeditae fermi sicut stellae, aliud praeterea lumen, sicut stellae à Sole, diuinitus accepturae. Sicut lucem uisibilem non percipit nisi lux aliqua uisualis, nec intelligibilem, nisi lux quaedam intellectualis, ita neque substantialem distinctam sempiternam, nisi lux substantialis distincta sempiterna. Praesertim si illa sit sub ipsa sempiternitatis ratione percipienda. Perhanc itaque rationem, quasi per speculam tibi prospicienti, propria statim nostrae mentis immortalitas rutilabit. Lumen est quasi uisibile numen, &Deum referens, &nos gradatim ad mores, &Cap. XVI. diuina perducens. Enique lumen est, quasi numen quoddam in mundano hoc templo, Dei similitudinem referens. Adeò, ut Plato noster in libro de repub. hoc ipsius boni filium nominauerit. Est enim instar Dei aspectu ante omnia uenererandum. Est &am plificatio quaedam subita &latissima absque detrimento sui ob exuberantem bonitatem largitatemque suam cunctis sese libentissimè &felicissimè largiens. Causa conseruatioque &excitatio omnium, quae nascuntur. Proinde ad uitam, ueritarem, laetitiam, unde descendit, cae tera sub leuat. Absque huius praesentia mori cuncta uidentur, huius autem praesentia reuiuiscere.