Latin
985.5 to 985.7
Ficino, Opera omnia 985.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
De statu beatorum, sub diuino lumine, atque miserorum. cap. XvII. Ol in superna Hierusalem, ut Propheta inquit, est ipse Deus, qui cultoribus in terra suis in coelestem patriam reuersuris, proculdubio promittit, uniuersae ueritatis lunen ac plenum in lumine gaudium. Lumen hoc praecipuè sapientibus, alios ad Siustitiam instruentibus pollicetur. Fulgebunt, (inquit Daniel) docti sicut splendor flimamenti, &qui multos erudierint ad iustitiam, tanquam stellae in perpetuas aeternitates. Non inquit, sicut Sol fulgebunt, Sol enim illic est ipse Deus. Splendor uerò firmamenti est candor ille coelorum, ob raritatem suam oculis nostris semper occultus. Cum enim totus ignis luceat multò magis tota substantia coeli, uel ubi non sunt stellae, lucet, sed uelut ignis procul in materia tenuissima lucens, uix ulli conspicuus. Eiusmodi splendore fulgebunt sapientes illi, qui apud nos sola fuerint contemplatione contenti. Qui uerò contem plati diuina, deinde ad actionem se contulerint, erudituri caeteros ad iustitiam atque sapientiam, uberiore quadam atque manifesta, sicut stellae, luce fulgebunt. Cùm enim sapientes nihil aliud amauerint &coluerint, quàm lucem, hanc enim solam in qualibet uerita te quaerenda quaeritant, meritò lucis praemia referunt, &qui caeteros illuminant in perpetuum, non iniuria ipsi quoque in perpetuas, (ut inquit) aeternitates diuinitus illustrantur. Quemadmodum uerò piorum praemium est mira quaedam lucis participatio, ita supplicium impiorum est ipsa priuatio lucis. Imò uerò ipsemet Sol diuinus, qui sanos uegetosque piorum oculos mirificè fouet, impiorum contra oculos languentes offendit, &conscientiam incendio uexat. Non aliter quam Solis lumen in aperto quidem delectat, in angustum uerò coactum prorsus adurit. Sed libenter reuertimur ad beatos. Gratum quidem apud nos aëris lumen omnibus, quia uitali animalique spiritu cognatissimum, rerumque innumerabilium uarietate delectat. Gratius lumen in spiritibus corporis est sanguineis.