Latin
Cap. XV
Ficino, Opera omnia 986
Unproofread scanNot analysed yet
Gratissimum lumen intimum menti beatis, usque adeò mentem implens, ut inde statim exundet in corpus: in corpus, inquam, tùm coeleste, (ut Platonicè loquar) uniuscuiusque animae proprium, tùm etiam humanum, tandem iam quasi coeleste factum. Illic igitur unusquisque tantus est oculus, totus undique peruius, atque lucens. Quamobrem singuli tàm mentis, quàm ocularis corporis radios in se inuicem iacientes, facillimo quodam nutu se mutuo prorsus intelligenti, Singuli mutuo radiorum iactu in singuli coruscabunt. Deus autem, tanquam Sol in stellis, quàm abunde, tàm foeliciter fulgebit in cunctis. FINIS.