Latin
MARSILII FICINI
Ficino, Opera omnia 989
Unproofread scanNot analysed yet
tionem, neque ordinem prorsus ullum uoluptas sequitur, sed potius naturae, ac sensuum repentino, &temerario quodam impetu, quàm aut certo aliquo iudicio, aut consilio excitatur in nobis, blanditur sensibus, corpus suauitate quadam pernitiosa delinit, atque titillat effoeminat animum, atque è suo statu mentem, rationem dimouet. Insuper ea est bonorum natura omnium, ut futura dum sint spem hominis erigant, cum uerò adsint, tranquillum efficiant animum possidentis, ac quietum, &eo, quod adest, contentum sed dant, suaque expleant possessione, ut nullo ulterius egeat, nihil requirat, nil appetat, quasi id unum possideat, quod sua sit natura sufficiens, atque perfectum, quod siquid ultra desideret, qui boni alicuius possessione fruitur, sollicitudine tamen, ac molestia penitus ua care uidetur, futurae autem uoluptates intollerabili quodam cupiditatis ardore sensus afficiunt, cura accendunt, animum onerant sollicitudine, &cut breui complectar) in furorem quendam rabiemque compellunt, cum uerò qui eas, quarum cupiditate exarserat, uoluptates praesentes amplectitur, continuò metum una secum, suspitionemque ducunt obcoecantque nos, dum fruimur, &ad ferarum redigunt immanitatem, nec dum haustae, imò (ut uerius loquar) nec adhuc primis labris degustatae incredibili quadam animum poenitentia, uerecundia, taedio, stomacho, languore prosus afficiunt, ut uerissimum sit illud Socratis in Phoedone dolorem, ac uoluptatem ex endem capite ambo esse connexa, naturamque in unum eorum apices coniunxisse. Eaque de causa fieri, ut cuicunque eorùm alterum adsit, eandem postea sequatur &alterum, inde rursus cupidinis ignes exoriuntur, &quo auidius uoluptates haustae sunt, eò plura, atque uberiora, libidinum germina, seminaque repullulant. Hinc (ut opinor) poëtae apud inferos Tityon inducunt, cui tota nouem per iugera corpus: Porrigitur, rostroque immanis uultur adunco Immortale iecur tondens foecundaque poenis Viscera rimatur epulis, habitatque sub alto Pectore, nec fibris requies datur illa renatis.