Latin
MARSILII FICINI
Ficino, Opera omnia 989-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter diuine Architas Tarentinus, ac Plato eiusmodi animum perforato uasi similem esse uoluerunt, ob insatiabilem, atque infinitam uoraginem appetendi, quod quae nullis uoluptatibus expletur. Epicarmus Pythagoricus, ac Soerates non modo perfracto uasi, uerùm etiam euripo libidinosum animum comparauerunt, quod quemadmo dum in curipo aqua fluit, ac refluit, &rursum deorsumque iactatur. Ita &in huiusmodi animo, nunc cupiditas, seu uoluptas insit, nunc cesset, ac fluat, &iterum renascatur, ac refluat modo laetetur, ac speret, &quasi sursum erigatur libidinosus animus, modo doleat, diffidat, metuat, sollicitetur, deorsumque cadat, rum id uelit, tùm nolit, imo eodem quo que in tempore, aliud quidem ratio uelit, aliud sensus affectent, atque ita sit, ut eiusmodi animus non modo, tum ad hoc se, tùm ad illud intendat. Verùm etiam uno in tempore in contrarios affectus, diuersasque sententias distrahatur. Itaque Socrates malle dicebat, ut lyra sibi disiona foret, chorusque quem duceret, &multos alios homines sibi contradice re, quàm ut ipse unus sibi ipsi contrarius ac dissonus esset, unde rationabiliter Pythagoras harmoniam quandam uirtutem nuncupat. Sequuntur deinde reliquae tres contra uoluptatem Platonis argumentationes. Et enim contrariam ille boni, ac mali naturam esse censet, ut illud difficilè consequamur. In hoc autem ueluti perlubricam uiam quandam facilè dilabamur, igitur fore, ut mala quae sunt, ita excrescant, ut omnem bonorum naturam deleri penitus, atque extirpari necesse sit, nisi huic tam pernitiosę pesti aptissimum quoddam natura remedium adhibuisset, ita enim institutum esse, ut singula bona ob maximam naturę cognationem sese inuicem appetant. In unumque tendant, nec ullo pacto ab inuicem discernantur, sed quadam quasi confusione coeant, &cui unum aliquod ex ijs adsit, nullum sibi bonorum deesse queat, uirtutesque tanta se connexione consequantur, ut qui unam adeptus sit, omnium iam uirtutum possessione fruatur. Quapropter la boriosus difficultatibusque bonorum consequendorum, eorundem quoque coniunctionem, copulationemque Deus opposuisse uidetur. At uerò mala inter sedissident, atque dissentiunt, nec ullo modo inuicem coire, confundiue possunt. Recteque Aristoteles ma lum inquit se ipsum corrumpit, quod si integrum undequaque sit intolerabile est. Nec unquam in eodem prodigalitas, atque auaritia, aut audacia, timiditasque conueniunt, eodemque modo nec alia ulla uitiorum extrema, cum penitus opposita sint, inuicem connectuntur.