Latin
990.1 to 990.4
Ficino, Opera omnia 990.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter optimum id aduersum delinquendi procliuitatem à natura remendium adhibitum esse uidetur, ut qui ad lapsum est pronior, in omnem tamen praecipitij partem labi nequeat, qui uerò summa difficultate ascendit, totum atque integrum deinde cacumen necessario consequatur. Cùm igitur malorum, bonorumque huiusmodi conditio sit, necessaria ratione concluditur, ea quae sese minimè consequuntur bona esse non posse, uoluptates autem nedum inuicem congrediantur, sed sibi quodammodo repugnare, saepiusque impedimentum afferre uidentur. Nam dum aliquis corporis sensus maxima suauitate mouetur, reliqui eorum, quae sibi tùm offeruntur, uix iucunditatem percipiunt, illud quoque accidit, ut alter altero, plures, maioresque ad modum uolupiates persentiat, nec omnes animantes pariter delectentur, uirtutes autem, &omnino quaecunque bona sunt, ob eam, quam paulò antè retulimus rationem, sic inuicem copulantur, ut cuncta simul eidem adsint, nec plura ex his uni, quàm alteri adesse queant. Cum ergo bonorum atque uoluptatum dissimilem inter se naturam esse perspicuum sit, nemo profectò corporis uoluptatem, nisi qui nimium eius amicus existat, bonam dixerit. Altera deinde Platonis argumentatio eam esse probat bonorum proprietatem, ut ad com munem humani generis utilitatem salutemque tendat, uoluptatem uerò propriam dicit libidinem, amoremque gignere, &qui huic obnoxius est propriae duntaxat cupiditati semper intendere, nec ullam sibi alterius curam esse, modò propriae uoragini uigilantius obsequatur. Omniaque, quae agit ad eam, quae sensibus percipitur suauitatem iucunditatemque referre. Postrema Platonicorum ratio illa est, quae bonum, ac finem idem omninon eue dicunt, finem uerò id, ad quod quasi quiddam extremum appetitio referatur. Quapropter cum naturalis homini appetitio uoluptatem alterius cuiusdam gratia solummodo concupiscat, nec sanè finem, nec omnino bonum, hanc esse quis sanę mentis existimet? Et enim ob eam causam suauem eiusmodi perceptionem uiuentibus à natura datam existimant, ut quae ad uiuendum necessaria sint, acquirant, &parent quod enim uiuit duobus potissimum indiget, ut quae nocere possunt, reijciat, atque repellat, quę uerò prodesse, capiat, atque asciscat.